monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, IX <<<     >>> XI

Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, CAPUT X [Scripturam contingit non intelligi ob ignota signa vel ambigua.]

15 Duabus autem causis non intelliguntur quae scripta sunt, si aut ignotis, aut ambiguis signis obteguntur. Sunt autem signa vel propria, vel translata. Propria dicuntur, cum his rebus significandis adhibentur, propter quas sunt instituta; sicut dicimus bovem, cum intelligimus pecus [Editi: Sicut cum dicimus bovem, intelligimus pecus. Aliquot Mss: Sicut dicimus bovem, et pecus intelligimus. Alii: Sicut dicimus bovem, cum intelligimus pecus.], quod omnes nobiscum latinae linguae homines hoc nomine vocant. Translata sunt, cum et ipsae res quas propriis verbis significamus, ad aliud aliquid significandum usurpantur: sicut dicimus bovem, et per has duas syllabas intelligimus pocus quod isto nomine appellari solet; sed rursus per illud pecus intelligimus evangelistam, quem significavit Scriptura, interpretante Apostolo, dicens, Bovem triturantem non infrenabis [I Cor. IX, 9].
Augustinus HOME

bke87.23v bnf12958.58