monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, V <<<     >>> VII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, CAPUT VI [Obscuritas Scripturae in tropis et figuris quorsum utilis.]

7 Sed multis et multiplicibus obscuritatibus, et ambiguitatibus decipiuntur qui temere legunt, aliud pro alio sentientes; quibusdam autem locis quid vel falso suspicentur non inveniunt, ita obscure quaedam dicta densissimam caliginem obducunt. Quod totum provisum divinitus esse non dubito, ad edomandam labore superbiam, et intellectum a fastidio revocandum [Lov. nonnullique Mss., renovandum. Alii, cum Am. et Er., revocandum.], cui facile investigata plerumque vilescunt. Quid enim est, quaeso, quod si quisquam dicat sanctos esse homines atque perfectos, quorum vita et moribus Christi Ecclesia de quibuslibet superstitionibus praecidit eos qui ad se veniunt, et imitatione bonorum sibimet quodammodo incorporat; qui boni fideles et veri [In duobus Mss., veri. In aliis tribus, vere.] Dei servi, deponentes onera saeculi, ad sanctum Baptismi lavacrum venerunt, atque inde ascendentes conceptione sancti Spiritus fructum dant geminae charitatis, id est, Dei et proximi: quid est ergo quod si haec quisque dicat, minus delectat audientem, quam si ad eumdem sensum locum illum exponat de Canticis canticorum, ubi dictum est Ecclesiae, cum tanquam pulchra quaedam femina laudaretur, Dentes tui sicut grex detonsarum, ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et non est sterilis in eis [Cant. IV, 2]? Num aliud homo discit, quam cum illud planissimis verbis, sine similitudinis huius adminiculo audiret? Et tamen nescio quomodo suavius intueor sanctos, cum eos quasi dentes Ecclesiae video praecidere ab erroribus homines, atque in eius corpus, emollita duritia, quasi demorsos mansosque transferre. Oves etiam iucundissime agnosco detonsas, oneribus saecularibus tanquam velleribus positis, et ascendentes de lavacro, id est de Baptismate, creare omnes geminos, id est duo praecepta dilectionis, et nullam esse ab isto sancto fructu sterilem video.
8 Sed quare suavius videam, quam si nulla de divinis Libris talis similitudo promeretur, cum res eadem sit eademque cognitio, difficile est dicere, et alia quaestio est. Nunc tamen nemo ambigit, et per similitudines libentius quaeque cognosci, et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inveniri. Qui enim prorsus non inveniunt quod quaerunt, fame laborant; qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidio saepe marcescunt: in utroque autem languor cavendus est. Magnifice igitur et salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas sanctas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret. Nihil enim fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiatur.
Augustinus HOME

bke87.20r bnf12958.58

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik