6 | Ex quo factum est ut etiam Scriptura divina, qua tantis morbis humanarum voluntatum subvenitur, ab una lingua profecta, qua [Bad. Am. Er. et aliquot Mss., quae.] opportune potuit per orbem terrarum disseminari, per varias interpretum linguas longe lateque diffusa innotesceret gentibus ad salutem: quam legentes nihil aliud appetunt quam cogitationes voluntatemque illorum a quibus conscripta est, invenire, et per illas voluntatem Dei, secundum quam tales homines locutos credimus. |