monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, III <<<     >>> V

Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, CAPUT IV [Unde litterae.]

5 Sed quia verberato aere statim transeunt, nec diutius manent quam sonant, instituta sunt per litteras signa verborum. Ita voces oculis ostenduntur, non per seipsas, sed per signa quaedam sua. Ista igitur signa non potuerunt communia esse omnibus gentibus, peccato quodam dissensionis humanae, cum ad se quisque principatum rapit. Cuius superbiae signum est erecta illa turris in coelum, ubi homines impii non solum animos, sed etiam voces dissonas habere meruerunt [Gen. XI, 1-9].
Augustinus HOME

bke87.20r bnf12958.58