monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, II <<<     >>> IV

Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, CAPUT III [Inter signa principatum obtinent verba.]

4 Signorum igitur quibus inter se homines sua sensa communicant, quaedam pertinent ad oculorum sensum, pleraque ad aurium, paucissima ad caeteros sensus. Nam cum innuimus, non damus signum nisi oculis eius quem volumus per hoc signum voluntatis nostrae participem facere. Et quidam motu [Editi pluresque Mss., et quidam motus. Melius Mss. alii, per motus; vel, motu.] manuum pleraque significant: et histriones omnium membrorum motibus dant signa quaedam scientibus, et cum oculis eorum quasi fabulantur; et vexilla draconesque militares per oculos insinuant voluntatem ducum: et sunt haec omnia quasi quaedam verba visibilia. Ad aures autem quae pertinent, ut dixi, plura sunt, in verbis maxime. Nam et tuba, et tibia, et cithara, dant plerumque non solum suavem, sed etiam significantem sonum. Sed haec omnia signa verbis comparata paucissima sunt. Verba enim prorsus inter homines obtinuerunt principatum significandi quaecumque animo concipiuntur, si ea quisque prodere velit. Nam et odore unguenti Dominus, quo perfusi sunt pedes eius, signum aliquod dedit [Ioan. XII, 3 ] [et 7]; et Sacramento corporis et sanguinis sui praegustato [Sic Editi, quibus suffragantur Mss. perpauci; cum plurimi habeant, pergustato; et alii quinque optimae notae, per gustatum: in quam lectionem incidit altera, quae trium Mss. est, per gustum; quippe in antiquis codicibus passim reperire est gustatum, loco gustum.], significavit quod voluit [Luc. XXII, 19, 20]; et cum mulier tangendo fimbriam vestimenti eius, salva facta est, nonnihil significat [Matth. IX, 21]: sed innumerabilis multitudo signorum, quibus suas cogitationes homines exerunt, in verbis constituta est. Nam illa signa omnia quorum genera breviter attigi, potui verbis enuntiare; verba vero illis signis nullo modo possem.
Augustinus HOME

bke87.19v bnf12958.58

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik