monumenta.ch > Augustinus > 33
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, XXXII <<<     >>> XXXIV

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT XXXIII [Quomodo homine frui conveniat.]

36 Nam si in nobis id facimus, remanemus in via, et spem beatitudinis nostrae in homine vel in angelo collocamus. Quod et homo superbus et angelus superbus arrogant sibi, atque in se aliorum spem gaudent constitui. Sanctus autem homo et sanctus angelus etiam fessos nos atque in se acquiescere et remanere cupientes, reficiunt potius, aut eo sumptu quem propter nos, aut illo etiam quem propter se acceperunt, acceperunt tamen; atque ita refectos in illum ire compellunt, quo fruentes pariter beati sumus. Nam et Apostolus clamat: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis [I Cor. I, 13]? et, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus [Id. III, 7]. Et angelus hominem se adorantem monet ut potius illum adoret, sub quo ei Domino etiam ipse conservus est [Apoc. XIX, 10].
37 Cum autem homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris. Illo enim frueris quo efficeris beatus; et ad eum te pervenisse laetaberis, in quo spem ponis ut venias. Inde ad Philemonem Paulus: Ita, frater, inquit, ego te fruar in Domino [Philem. 20]. Quod si non addidisset, in Domino, et te fruar tantum dixisset, in eo constituisset spem beatitudinis suae. Quanquam etiam vicinissime dicitur frui, cum delectatione uti [Veteres codices, cum dilectione uti.]. Cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum necesse est gerat: per quam si transieris, eamque ad illud ubi permanendum est, retuleris; uteris ea, et abusive, non proprie, diceris frui. Si vero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc vere et proprie frui dicendus es: quod non faciendum est nisi in illa Trinitate, id est summo et incommutabili bono.
Augustinus HOME

bke87.16r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik