monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, XXIX <<<     >>> XXXI

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT XXX [Proximi nostri, omnes homines, et ipsi Angeli.]

31 Oritur autem hoc loco de Angelis nonnulla quaestio. Illo enim fruentes, etiam ipsi beati sunt, quo et nos frui desideramus: et quanto in hac vita fruimur vel per speculum vel in aenigmate [I Cor. XIII, 12], tanto nostram peregrinationem et tolerabilius sustinemus, et ardentius finire cupimus. Sed utrum ad illa duo praecepta etiam dilectio pertineat Angelorum, non irrationabiliter quaeri potest. Nam quod nullum hominum exceperit qui praecepit ut proximum diligamus, et ipse in Evangelio Dominus ostendit, et Paulus apostolus. Namque ille cui duo ipsa praecepta protulerat, atque in eis pendere totam Legem Prophetasque dixerat, cum interrogaret eum dicens, Et quis est meus proximus [Omnes prope Mss., et quis est mihi proximus?]? hominem quemdam proposuit descendentem ab Ierusalem in Iericho, incidisse in latrones, et ab eis graviter vulneratum, saucium et semivivum esse derelictum; cui proximum esse non docuit, nisi qui erga illum recreandum atque curandum misericors exstitit, ita ut hoc qui interrogaverat, interrogatus ipse fateretur. Cui Dominus ait, Vade, et tu fac similiter [Luc. X, 27, 37]; ut videlicet eum esse proximum intelligamus, cui vel exhibendum est officium misericordiae, si indiget, vel exhibendum esset, si indigeret. Ex quo est iam consequens ut etiam ille a quo nobis hoc vicissim exhibendum est, proximus sit noster. Proximi enim nomen ad aliquid est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest. Nullum autem exceptum esse cui misericordiae denegetur officium, quis non videat, quando usque ad inimicos etiam porrectum est, eodem Domino dicente: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos [Matth. V, 44]?
32 Ita quoque Paulus apostolus docet, cum dicit: Nam non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur [Rom. XIII, 9, 10]. Quisquis ergo arbitratur non de omni homine Apostolum praecepisse, cogitur fateri, quod absurdissimum et sceleratissimum est, fuisse visum Apostolo non esse peccatum si quis aut non christiani, aut inimici adulteraverit uxorem, aut eum occiderit, aut eius rem concupierit: quod si dementis est dicere, manifestum est omnem hominem proximum esse deputandum, quia erga neminem operandum est malum.
33 Iamvero si vel cui praebendum est, vel a quo nobis praebendum est officium misericordiae, recte proximus dicitur; manifestum est hoc praecepto quo iubemur diligere proximum, etiam sanctos Angelos contineri, a quibus tanta nobis misericordiae impenduntur officia, quanta multis divinarum Scripturarum locis animadvertere facile est. Ex quo et ipse Deus et Dominus noster proximum se nostrum dici voluit. Nam et seipsum significat Dominus Iesus Christus opitulatum esse semivivo iacenti in via afflicto et relicto a latronibus. Et propheta in oratione ait: Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam [Psal. XXXIV, 14]. Sed quoniam excellentior ac supra nostram naturam est divina substantia, praeceptum quo diligamus Deum, a proximi dilectione distinctum est [Addunt hic Mss. Vaticani duo: Nos vero quia natura aequales sumus, et remota iactantia nihil aliud omnes quam homines sumus, praeceptum quo diligamus proximum a nostra dilectione distinctum non est.]. Ille enim nobis praebet misericordiam propter suam bonitatem, nos autem nobis invicem propter illius: id est, ille nostri miseretur, ut se perfruamur; nos vero invicem nostri miseremur, ut illo perfruamur.
Augustinus HOME

bke87.14v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik