monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, XXVIII <<<     >>> XXX

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT XXIX [Optandum et agendum ut omnes Deum diligant.]

30 Omnium autem qui nobiscum frui possunt Deo, partim eos diligimus [Editi, diligamus. At. Mss., excepto uno, diligimus] quos ipsi adiuvamus, partim eos a quibus adiuvamur, partim quorum et indigemus adiutorio, et indigentiae subvenimus; partim quibus nec ipsi conferimus aliquid commodi, nec ab eis ut nobis conferatur attendimus. Velle tamen debemus ut omnes nobiscum diligant Deum, et totum quod vel eos adiuvamus vel adiuvamur ab eis, ad unum illum finem referendum est. Si enim in theatris nequitiae qui aliquem diligit histrionem, et tanquam magno vel etiam summo bono eius arte perfruitur, omnes diligit qui eum diligunt secum, non propter illos, sed propter eum quem pariter diligunt; et quanto est in eius amore ferventior, tanto agit quibus potest modis, ut a pluribus diligatur, et tanto pluribus eum cupit ostendere; et quem frigidiorem videt, excitat eum quantum potest laudibus illius; si autem contravenientem invenerit, odit in illo vehementer odium dilecti sui, et quibus modis valet, instat ut auferat: quid nos in societate dilectionis Dei agere convenit, quo perfrui, beate vivere est; et a quo habent omnes qui eum diligunt, et quod sunt, et quod eum diligunt; de quo nihil metuimus, ne cuiquam possit cognitus displicere; et qui se vult diligi, non ut sibi aliquid, sed ut eis qui diligunt, aeternum praemium conferatur, hoc est ipse quem diligunt? Hinc efficitur ut inimicos etiam nostros diligamus: non enim eos timemus, quia nobis quod diligimus auferre non possunt; sed miseramur potius, quia tanto magis nos oderunt, quanto ab illo quem diligimus separati sunt. Ad quem si conversi fuerint, et illum tanquam beatificum bonum, et nos tanquam socios tanti boni necesse est ut diligant.
Augustinus HOME

bke87.14r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik