monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, XXVII <<<     >>> XXIX

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT XXVIII [Cui succurrendum, quando succurrere omnibus, vel duobus non possis.]

29 Omnes autem aeque diligendi sunt: sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus, constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. Sicut enim, si tibi abundaret aliquid, quod dari oporteret ei qui non haberet, nec duobus dari posset, si tibi occurrerent duo, quorum neuter alium vel indigentia, vel erga te aliqua necessitudine superaret; nihil iustius faceres quam ut sorte legeres, cui dandum esset quod dari utrique non posset: sic in hominibus quibus omnibus consulere nequeas, pro sorte habendum est, prout quisque tibi temporaliter colligatius adhaerere potuerit.
Augustinus HOME

bke87.14r