monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, XXV <<<     >>> XXVII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT XXVI [Praeceptum de Deo et proximo, imo et de seipso diligendo datum est.]

27 Ergo, quoniam praecepto non opus est ut se quisque et corpus suum diligat, id est, quoniam id quod sumus, et id quod infra nos est, ad nos tamen pertinet, inconcussa naturae lege diligimus, quae in bestias etiam promulgata est (nam et bestiae se atque corpora sua diligunt); restabat ut et de illo quod supra nos est, et de illo quod iuxta nos est, praecepta sumeremus. Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et diliges proximum tuum tanquam teipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 37-40]. Finis itaque praecepti est dilectio [I Tim. I, 5], et ea gemina, id est Dei et proximi. Quod si te totum intelligas, id est animum et corpus tuum, et proximum totum, id est animum et corpus eius (homo enim ex animo constat et corpore), nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat dilectio Dei, eiusque dilectionis modus praescriptus appareat, ita ut caetera in illum confluant, de dilectione tua nihil dictum videtur; sed cum dictum est, Diliges proximum tuum tanquam teipsum, simul et tui abs te dilectio non praetermissa est.
Augustinus HOME

bke87.13r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik