monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, XVII <<<     >>> XIX

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT XVIII [Claves traditae Ecclesiae.]

17 Has igitur claves dedit Ecclesiae suae, ut quae solveret in terra, soluta essent in coelo; quae ligaret in terra, ligata essent et in coelo [Matth. XVI, 19]: scilicet ut quisquis in Ecclesia eius dimitti sibi peccata non crederet, non ei dimitterentur; quisquis autem crederet, seque ab his correctus averteret, in eiusdem Ecclesiae gremio constitutus, eadem fide atque correctione sanaretur. Quisquis enim non credit dimitti sibi posse peccata, fit deterior desperando, quasi nihil illi melius quam malum esse remaneat, ubi de fructu suae conversionis infidus est.
Augustinus HOME

bke87.10r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik