monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, XV <<<     >>> XVII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT XVI [Ecclesia Christi corpus et coniux medicinalibus molestiis ab ipso purgatur.]

15 Est enim Ecclesia corpus eius, sicut apostolica doctrina commendat [Ephes. I, 23], quae etiam coniux eius dicitur. Corpus ergo suum multis membris diversa officia gerentibus [Rom. XII, 4], nodo unitatis et charitatis tanquam sanitatis astringit. Exercet autem hoc tempore et purgat medicinalibus quibusdam molestiis, ut erutam de hoc saeculo, in aeternum sibi copulet coniugem Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi [Ephes. V, 23-32].
Augustinus HOME

bke87.10r