monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, IX <<<     >>> XI

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT X [Ad videndum Deum purgandus animus.]

10 Quapropter, cum illa veritate perfruendum sit, quae incommutabiliter vivit, et in ea Trinitas Deus, auctor et conditor universitatis, rebus quas condidit consulat; purgandus est animus, ut et perspicere illam lucem valeat, et inhaerere perspectae [Editi, inhaerere perfecte. Elegantius Mss., perspectae.]. Quam purgationem quasi ambulationem quamdam, et quasi navigationem ad patriam esse arbitremur. Non enim ad eum qui ubique praesens est, locis movemur, sed bono studio bonisque moribus.
Augustinus HOME

bke87.8r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik