monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, VI <<<     >>> VIII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT VII [Deum omnes intelligunt in quo nihil melius.]

7 Nam cum ille unus cogitatur deorum Deus, ab his etiam qui alios et suspicantur et vocant et colunt deos sive in coelo sive in terra, ita cogitatur, ut aliquid quo nihil melius sit atque sublimius illa cogitatio conetur attingere. Sane quoniam diversis moventur bonis, partim eis quae ad corporis sensum, partim eis quae ad animi intelligentiam pertinent; illi qui dediti sunt corporis sensibus, aut ipsum coelum, aut quod in coelo fulgentissimum vident, aut ipsum mundum, Deum deorum esse arbitrantur: aut, si extra mundum ire contendunt, aliquid lucidum imaginantur, idque vel infinitum, vel ea forma quae optima videtur, inani suspicione constituunt, aut humani corporis figuram cogitant, si eam [Editi, sic eam. At Mss. prope omnes, si eam.] caeteris anteponunt. Quod si unum Deum deorum esse non putant, et potius multos aut innumerabiles aequalis ordinis deos; etiam eos tamen prout cuique aliquid corporis videtur excellere, ita figuratos animo tenent. Illi autem qui per intelligentiam pergunt videre quod Deus est, omnibus eum naturis visibilibus et corporalibus, intelligibilibus etiam et spiritualibus, omnibus mutabilibus praeferunt. Omnes tamen certatim pro excellentia Dei dimicant; nec quisquam inveniri potest qui hoc Deum credat esse quo melius aliquid est. Itaque hoc omnes Deum consentiunt esse, quod caeteris rebus omnibus anteponunt.
Augustinus HOME

bke87.7r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik