1 | Duae sunt res quibus nititur omnis tractatio Scripturarum; modus inveniendi quae intelligenda sunt, et modus proferendi quae intellecta sunt. De inveniendo prius, de proferendo postea disseremus. Magnum opus et arduum, et si ad sustinendum difficile, vereor ne ad suscipiendum temerarium. Ita sane si de nobis ipsis praesumeremus: nunc vero cum in illo sit spes peragendi huius operis, a quo nobis in cogitatione multa de hac re iam tradita tenemus, non est metuendam ne dare desinat caetera, cum ea quae data sunt coeperimus impendere. Omnis enim res quae dando non deficit, dum habetur et non datur, nondum habetur quomodo habenda est. Ille autem ait: Qui habet, dabitur ei [Matth. XIII, 12]. Dabit ergo habentibus, id est, cum benignitate utentibus eo quod acceperunt, adimplebit atque cumulabit quod dedit. Illi quinque et illi septem erant panes, antequam inciperent dari esurientibus; quod ubi fieri coepit, cophinos et sportas satiatis tot hominum millibus impleverunt [Id. XIV, 17-21; et XV, 34-38]. Sicut ergo ille panis dum frangeretur accrevit, sic ea quae ad hoc opus aggrediendum iam Dominus praebuit, cum dispensari coeperint, eo ipso suggerente multiplicabuntur, ut in ipso hoc nostro ministerio, non solum nullam patiamur inopiam, sed de mirabili etiam abundantia gaudeamus. |