1 | Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, vacabitur Dei laudibus, qui erit omnia in omnibus! Nam quid aliud agatur, ubi neque ulla desidia cessabitur neque ulla indigentia laborabitur, nescio. Admoneor etiam sancto cantico, ubi lego vel audio: "Beati, qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te." Omnia membra et viscera incorruptibilis corporis, quae nunc videmus per usus necessitatis varios distributa, quoniam tunc non erit ipsa necessitas, sed plena certa, secura sempiterna felicitas, proficient laudibus Dei. |
2 | Omnes quippe illi, de quibus iam sum locutus, qui nunc latent, harmoniae corporalis numeri non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per corporis cuncta dispositi, et cum ceteris rebus, quae ibi magnae atque mirabiles videbuntur, rationales mentes in tanti artificis laudem rationabilis pulchritudinis delectatione succendent. Qui motus illic talium corporum sint futuri, temere definire non audeo, quod excogitare non valeo; tamen et motus et status, sicut ipsa species, decens erit, quicumque erit, ubi quod non decebit non erit. |
3 | Certe ubi volet spiritus, ibi erit protinus corpus; nec volet aliquid spiritus, quod nec spiritum posset decere nec corpus. Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione laudabitur; verus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus; vera pax, ubi nihil adversi nec a se ipso nec ab aliquo quisque patietur. |
4 | Praemium virtutis erit ipse, qui virtutem dedit eique se ipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit. Quid est enim aliud quod per prophetam dixit: "Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs," nisi: "Ego ero unde satientur, ego ero quaecumque ab hominibus honeste desiderantur, et vita et salus et victus et copia et gloria et honor et pax et omnia bona"? Sic enim et illud recte intellegitur, quod ait apostolus: "Ut sit Deus omnia in omnibus." Ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. |
5 | Hoc munus, hic affectus, hic actus profecto erit omnibus, sicut ipsa vita aeterna, communis. Ceterum qui futuri sint pro meritis praemiorum etiam gradus honorum atque gloriarum, quis est idoneus cogitare, quanto magis dicere? |
6 | Quod tamen futuri sint, non est ambigendum. Atque id etiam beata illa civitas magnum in se bonum videbit, quod nulli superiori ullus inferior invidebit, sicut nunc non invident archangelis angeli ceteri; tamque nolet esse unusquisque quod non accepit, quamvis sit pacatissimo concordiae vinculo ei qui accepit obstrictus, quam nec in corpore vult oculus esse qui est digitus, cum membrum utrumque contineat totius corporis pacata compago. |
7 | Sic itaque habebit donum alius alio minus, ut hoc quoque donum habeat, ne velit amplius. Nec ideo liberum arbitrium non habebunt, quia peccata eos delectare non poterunt. Magis quippe erit liberum a delectatione peccandi usque ad delectationem non peccandi indeclinabilem liberatum. |
8 | Nam primum liberum arbitrium, quod homini datum est, quando primo creatus est rectus, potuit non peccare, sed potuit et peccare; hoc autem novissimum eo potentius erit, quo peccare non poterit; verum hoc quoque Dei munere, non suae possibilitate naturae. |
9 | Aliud est enim esse Deum, aliud participem Dei. Deus natura peccare non potest: particeps vero Dei ab illo accepit, ut peccare non possit. Servandi autem gradus erant divini muneris, ut primum daretur liberum arbitrium, quo non peccare homo posset, novissimum, quo peccare non posset, atque illud ad comparandum meritum, hoc ad recipiendum praemium pertineret. |
10 | Sed quia peccavit ista natura cum peccare potuit, largiore gratia liberatur, ut ad eam perducatur libertatem, in qua peccare non possit. Sicut enim prima inmortalitas fuit, quam peccando Adam perdidit, posse non mori, novissima erit non posse mori: ita primum liberum arbitrium posse non peccare, novissimum non posse peccare. |
11 | Sic enim erit inamissibilis voluntas pietatis et aequitatis, quo modo est felicitatis. Nam utique peccando nec pietatem nec felicitatem tenuimus, voluntatem vero felicitatis nec perdita felicitate perdidimus. |
12 | Certe Deus ipse numquid, quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est? Erit ergo illius civitatis et una in omnibus et inseparabilis in singulis voluntas libera, ab omni malo liberata et impleta omni bono, fruens indeficienter aeternorum iucunditate gaudiorum, oblita culparum, oblita poenarum; nec ideo tamen suae liberationis oblita, ut liberatori suo non sit ingrata: quantum ergo adtinet ad scientiam rationalem, memor praeteritorum etiam malorum suorum; quantum autem ad experientis sensum, prorsus immemor. |
13 | Nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes fere corporis morbos novit; sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit, quos ipse non passus est. Ut ergo scientiae malorum duae sunt; una, qua potentiam mentis non latent, altera, qua experientis sensibus inhaerent (aliter quippe sciuntur vitia omnia per sapientiae doctrinam, aliter per insipientis pessimam vitam): ita et obliviones malorum duae sunt. |
14 | Aliter ea namque obliviscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus; ille, si peritiam neglegat, iste, si miseria careat. Secundum hanc oblivionem, quam posteriore loco posui, non erunt memores sancti praeteritorum malorum; carebunt enim omnibus, ita ut penitus deleantur de sensibus eorum. |
15 | Ea tamen potentia scientiae, quae magna in eis erit, non solum sua praeterita, sed etiam damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. Alioquin si se fuisse miseros nescituri sunt, quo modo, sicut ait psalmus, "misericordias Domini in aeternum cantabunt?" Quo cantico in gloriam gratiae Christi, cuius sanguine liberati sumus, nihil erit profecto illi iucundius civitati. |
16 | Ibi perficietur: "Vacate et videte quoniam ego sum Deus;" quod erit vere maximum sabbatum non habens vesperam, quod commendavit Dominus in primis operibus mundi, ubi legitur: "Et requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit, et benedixit Deus diem septimum et sanctificavit eum, quia in eo requievit ab omnibus operibus suis, quae inchoavit Deus facere." Dies enim septimus etiam nos ipsi erimus, quando eius fuerimus benedictione et sanctificatione pleni atque refecti. |
17 | Ibi vacantes videbimus quoniam ipse est Deus; quod nobis nos ipsi esse voluimus, quando ab illo cecidimus, audientes a seductore: Eritis sicut dii et recedentes a vero Deo, quo faciente dii essemus eius participatione, non desertione. |
18 | Quid enim sine illo fecimus, nisi quod in ira eius defecimus? A quo refecti et gratia maiore perfecti vacabimus in aeternum, videntes quia ipse est Deus, quo pleni erimus quando ipse erit omnia in omnibus. Nam et ipsa opera bona nostra, quando ipsius potius intelleguntur esse, non nostra, tunc nobis ad hoc sabbatum adipiscendum inputantur; quia si nobis ea tribuerimus, servilia erunt, cum de sabbato dicatur: "Omne opus servile non facietis;" propter quod et per Hiezechielem prophetam dicitur: "Et sabbata mea dedi eis in signum inter me et inter eos, ut scirent quia ego Dominus, qui sanctifico eos." Hoc perfecte tunc sciemus, quando perfecte vacabimus, et perfecte videbimus quia ipse est Deus. Ipse etiam numerus aetatum, veluti dierum, si secundum eos articulos temporis computetur, qui scripturis videntur expressi, iste sabbatismus evidentius apparebit, quoniam septimus invenitur; ut prima aetas tamquam primus dies sit ab Adam usque ad diluvium, secunda inde usque ad Abraham, non aequalitate temporum, sed numero generationum; denas quippe habere reperiuntur. |
19 | Hinc iam, sicut Matthaeus evangelista determinat, tres aetates usque ad Christi subsequuntur adventum, quae singulae denis et quaternis generationibus explicantur: ab Abraham usque ad David una, altera inde usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia inde usque ad Christi carnalem nativitatem. |
20 | Fiunt itaque omnes quinque. Sexta nunc agitur nullo generationum numero metienda propter id quod dictum est: "Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate." Post hanc tamquam in die septimo requiescet Deus, cum eundem diem septimum, quod nos erimus, in se ipso Deo faciet requiescere. |
21 | De istis porro aetatibus singulis nunc diligenter longum est disputare; haec tamen septima erit sabbatum nostrum, cuius finis non erit vespera, sed dominicus dies velut octavus aeternus, qui Christi resurrectione sacratus est, aeternam non solum spiritus, verum etiam corporis requiem praefigurans. |
22 | Ibi vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis nisi pervenire ad regnum, cuius nullus est finis? Videor mihi debitum ingentis huius operis adiuvante Domino reddidisse. |
23 | Quibus parum vel quibus nimium est, mihi ignoscant; quibus autem satis est, non mihi, sed Deo mecum gratias congratulantes agant. Amen. Amen. |