monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XXV <<<     >>> XXVII

Augustinus, De Civitate Dei, 22, Caput XXVI

1 Sed Porphyrius ait, inquiunt, ut beata sit anima, corpus esse omne fugiendum. Nihil ergo prodest, quia incorruptibile diximus futurum corpus, si anima beata non erit, nisi omne corpus effugerit. Sed iam et hinc in libro memorato quantum oportuit disputavi; verum hic unum inde tantum commemorabo.
2 Emendet libros suos istorum omnium magister Plato et dicat eorum deos, ut beati sint, sua corpora fugituros, id est esse morituros, quos in caelestibus corporibus dixit inclusos; quibus tamen Deus, a quo facti sunt, quo possent esse securi, inmortalitatem, id est in eisdem corporibus aeternam permansionem, non eorum natura id habente, sed suo consilio praevalente, promisit.
3 Ubi etiam illud evertit quod dicunt, quoniam est inpossibilis, ideo resurrectionem carnis non esse credendam. Apertissime quippe iuxta eundem philosophum, ubi diis a se factis promisit Deus non factus inmortalitatem, quod inpossibile est se dixit esse facturum.
4 Sic enim eum locutum narrat Plato: "Quoniam estis orti", inquit, "inmortales esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissolvemini neque vos ulla mortis fata periment nec erunt valentiora quam consilium meum, quod maius est vinculum ad perpetuitatem vestram quam illa quibus estis conligati."
Si non solum absurdi, sed surdi non sunt qui haec audiunt, non utique dubitant diis factis ab illo Deo qui eos fecit secundum Platonem quod est inpossibile fuisse promissum.
5 Qui enim dicit: "Vos quidem inmortales esse non potestis, sed mea voluntate inmortales eritis," quid aliud dicit quam "id quod fieri non potest me faciente tamen eritis"? Ille igitur carnem incorruptibilem, inmortalem, spiritalem resuscitabit, qui iuxta Platonem id quod inpossibile est se facturum esse promisit.
6 Quid adhuc, quod promisit Deus, quod Deo promittenti credidit mundus, qui etiam ipse promissus est crediturus, esse inpossibile clamant, quando quidem nos Deum, qui etiam secundum Platonem facit inpossibilia, id facturum esse clamamus? Non ergo, ut beatae sint animae, corpus est omne fugiendum, sed corpus incorruptibile recipiendum.
7 Et in quo convenientius incorruptibili corpore laetabuntur, quam in quo corruptibili gemuerunt? Sic enim non in eis erit illa dira cupiditas, quam posuit ex Platone Vergilius, ubi ait: "Rursus et incipiant in corpora velle reverti;" sic, inquam, cupiditatem revertendi ad corpora non habebunt, cum corpora, in quae reverti cupiunt, secum habebunt et sic habebunt, ut numquam non habeant, numquam ea prorsus vel ad exiguum quamlibet tempus ulla morte deponant.
Augustinus HOME

bke1008.132v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik