monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XXIV <<<     >>> XXVI

Augustinus, De Civitate Dei, 22, Caput XXV

1 Verum de animi bonis, quibus post hanc vitam beatissimus perfruetur, non a nobis dissentiunt philosophi nobiles: de carnis resurrectione contendunt, hanc quantum possunt negant. Sed credentes multi negantes paucissimos reliquerunt et ad Christum, qui hoc quod istis videtur absurdum in sua resurrectione monstravit, fideli corde conversi sunt, docti et indocti, sapientes mundi et insipientes.
2 Hoc enim credidit mundus, quod praedixit Deus, qui etiam hoc praedixit, quod hanc rem mundus fuerat crediturus. Neque enim Petri maleficiis ea cum laude credentium tanto ante praenuntiare compulsus est. Ille est enim Deus, quem (sicut iam dixi aliquotiens, nec commonere me piget) confitente Porphyrio atque id oraculis deorum suorum probare cupiente ipsa numina perhorrescunt; quem sic laudavit, ut eum et Deum patrem et regem vocaret.
3 Absit enim, ut sic intellegenda sint quae praedixit, quo modo volunt hi, qui hoc cum mundo non crediderunt, quod mundum crediturum esse praedixit. Cur enim non potius ita, sicut crediturus tanto ante praedictus est mundus, non sicut paucissimi garriunt, qui hoc cum mundo, quod crediturus praedictus est, credere noluerunt?
4 Si enim propterea dicunt alio modo esse credenda, ne, si dixerint vana esse conscripta, iniuriam faciant illi Deo, qui tam magnum perhibent testimonium: tantam prorsus ei vel etiam graviorem faciunt iniuriam, si aliter dicunt esse intellegenda, non sicut mundus ea credidit, quem crediturum ipse laudavit, ipse promisit, ipse complevit.
5 Utrum enim non potest facere ut resurgat caro et vivat in aeternum, an propterea credendum non est id eum esse facturum, quia malum est atque indignum Deo? Sed de omnipotentia eius, qua tot et tanta facit incredibilia, iam multa diximus.
6 Si volunt invenire quod omnipotens non potest, habent prorsus, ego dicam: mentiri non potest. Credamus ergo quod potest non credendo quod non potest. Non itaque credentes quod mentiri possit credant esse facturum quod se facturum esse promisit, et sic credant, sicuti credidit mundus, quem crediturum esse praedixit, quem crediturum esse laudavit, quem crediturum esse promisit, quem credidisse iam ostendit.
7 Hoc autem malum esse unde demonstrant? Non erit illic ulla corruptio, quod est corporis malum. De ordine elementorum iam disputavimus; de aliis hominum coniecturis satis diximus; quanta sit futura in corpore incorruptibili facilitas motus, de praesentis bonae valetudinis temperamento, quae utique nullo modo illi comparanda est inmortalitati, in libro tertio decimo satis, ut opinor, ostendimus.
8 Legant superiora operis huius, qui vel non legerunt vel volunt recolere quod legerunt.
Augustinus HOME

bke1008.132r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik