monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XXII <<<     >>> XXIV

Augustinus, De Civitate Dei, 22, Caput XXIII

1 Praeter haec autem mala huius vitae bonis malisque communia habent in ea iusti etiam proprios quosdam labores suos, quibus adversus vitia militant et in talium proeliorum temptationibus periculisque versantur. Aliquando enim concitatius, aliquando remissius, non tamen desinit caro concupiscere adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus, omnem malam concupiscentiam consumendo, sed eam nobis, quantum divinitus adiuti possumus, non ei consentiendo subdamus, vigiliis continuis excubantes, ne opinio veri similis fallat, ne decipiat sermo versutus, ne se tenebrae alicuius erroris offundant, ne quod bonum est malum aut quod malum est bonum esse credatur, ne ab his quae agenda sunt metus revocet, ne in ea quae agenda non sunt cupido praecipitet, ne super iracundiam sol occidat, ne inimicitiae provocent ad retributionem mali pro malo, ne absorbeat inhonesta vel inmoderata tristitia, ne inpertiendorum beneficiorum ingerat mens ingrata torporem, ne maledicis rumoribus bona conscientia fatigetur, ne temeraria < de alio > suspicio < nos > nostra decipiat, ne aliena de nobis falsa nos frangat, ne regnet peccatum in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, ne membra nostra exhibeantur iniquitatis arma peccato, ne oculus sequatur concupiscentiam, ne vindicandi cupiditas vincat, ne in eo quod male delectat vel visio vel cogitatio remoretur, ne inprobum aut indecens verbum libenter audiatur, ne fiat quod non licet etiamsi libet, ne in hoc bello laborum periculorumque plenissimo vel de viribus nostris speretur facienda victoria vel viribus nostris facta tribuatur, sed eius gratiae, de quo ait apostolus: "Gratias autem Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum;" qui et alio loco: "In his", inquit, "omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos" sciamus tamen, quantalibet virtute proeliandi vitiis repugnemus vel etiam vitia superemus et subiugemus, quamdiu sumus in hoc corpore, nobis deesse non posse unde dicamus Deo: "Dimitte nobis debita nostra."
In illo autem regno, ubi semper cum corporibus inmortalibus erimus, nec proelia nobis erunt ulla nec debita; quae nusquam et numquam essent, si natura nostra, sicut recta creata est, permaneret.
2 Ac per hoc etiam noster iste conflictus, in quo periclitamur et de quo nos victoria novissima cupimus liberari, ad vitae huius mala pertinet, quam tot tantorumque testimonio malorum probamus esse damnatam.
Augustinus HOME

bke1008.127v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik