monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XX <<<     >>> XXII

Augustinus, De Civitate Dei, 22, Caput XXI

1 Restituetur ergo quidquid de corporibus vivis vel post mortem de cadaveribus periit, et simul cum eo, quod in sepulcris remansit, in spiritalis corporis novitatem ex animalis corporis vetustate mutatum resurget incorruptione atque inmortalitate vestitum.
2 Sed etsi vel casu aliquo gravi vel inimicorum inmanitate totum penitus conteratur in pulverem atque in auras vel in aquas dispersum, quantum fieri potest, nusquam esse sinatur omnino: nullo modo subtrahi poterit omnipotentiae Creatoris, sed capillus in eo capitis non peribit.
3 Erit ergo spiritui subdita caro spiritalis, sed tamen caro, non spiritus; sicut carni subditus fuit spiritus ipse carnalis, sed tamen spiritus, non caro. Cuius rei habemus experimentum in nostrae poenae deformitate.
4 Non enim secundum carnem, sed utique secundum spiritum carnales erant, quibus ait apostolus: "Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus;" et homo spiritalis sic in hac vita dicitur, ut tamen corpore adhuc carnalis sit et videat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae; erit autem etiam corpore spiritalis, cum eadem caro sic resurrexerit, ut fiat quod scriptum est: "Seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale."
Quae sit autem et quam magna spiritalis corporis gratia, quoniam nondum venit in experimentum, vereor ne temerarium sit omne, quod de illa profertur, eloquium.
5 Verum tamen quia spei nostrae gaudium propter Dei laudem non est tacendum et de intimis ardentis sancti amoris medullis dictum est: "Domine, dilexi decorem domus tuae;" de donis eius, quae in hac aerumnosissima vita bonis malisque largitur, ipso adiuvante coniciamus; ut possumus, quantum sit illud, quod nondum experti utique digne eloqui non valemus.
6 Omitto enim, quando fecit hominem rectum -- omitto vitam illam duorum coniugum in paradisi fecunditate felicem, quoniam tam brevis fuit, ut ad nascentium sensum nec ipsa pervenerit: in hac, quam novimus, in qua adhuc sumus, cuius temptationes, immo quam totam temptationem, quamdiu in ea sumus, quantumlibet proficiamus, perpeti non desinimus, quae sint indicia circa genus humanum bonitatis Dei, quis poterit explicare?
Augustinus HOME

bke1008.125r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik