monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XVIII <<<     >>> XX

Augustinus, De Civitate Dei, 22, Caput XIX

1 Quid iam respondeam de capillis atque unguibus? Semel quippe intellecto ita nihil periturum esse de corpore, ut deforme nihil sit in corpore, simul intellegitur ea, quae deformem factura fuerant enormitatem, massae ipsi accessura esse, non locis in quibus membrorum forma turpetur.
2 Velut si de limo vas fieret, quod rursus in eundem limum redactum totum de toto iterum fieret, non esset necesse ut illa pars limi, quae in ansa fuerat, ad ansam rediret, aut quae fundum fecerat, ipsa rursus faceret fundum, dum tamen totum reverteretur in totum, id est, totus ille limus in totum vas nulla sui perdita parte remearet.
3 Quapropter si capilli totiens tonsi unguesve desecti ad sua loca deformiter redeunt, non redibunt; nec tamen cuique resurgenti peribunt, quia in eandem carnem, ut quemcumque ibi locum corporis teneant, servata partium congruentia materiae mutabilitate vertentur.
4 Quamvis quod ait Dominus: "Capillus capitis vestri non peribit," non de longitudine, sed de numero capillorum dictum multo aptius possit intellegi; unde et alibi dicit: "Capilli capitis vestri numerati sunt < omnes >."
Neque hoc ideo dixerim, quod aliquid existimem corpori cuique periturum, quod naturaliter inerat; sed quod deforme natum fuerat (non utique ob aliud, nisi ut hinc quoque ostenderetur, quam sit poenalis condicio ista mortalium), sic esse rediturum, ut servata integritate substantiae deformitas pereat.
5 Si enim statuam potest artifex homo, quam propter aliquam causam deformem fecerat, conflare et pulcherrimam reddere, ita ut nihil inde substantiae, sed sola deformitas pereat, ac si quid in illa figura priore indecenter extabat nec parilitate partium congruebat, non de toto, unde fecerat, amputare atque separare, sed ita conspergere universo atque miscere, ut nec foeditatem faciat nec minuat quantitatem: quid de omnipotenti artifice sentiendum est?
6 Ergone non poterit quasque deformitates humanorum corporum, non modo usitatas, verum etiam raras atque monstrosas, quae huic miserae vitae congruunt, abhorrent autem ab illa futura felicitate sanctorum, sic auferre ac perdere, ut, quascumque earum faciunt etsi naturalia, tamen indecora excrementa substantiae corporalis, nulla eius deminutione tolluntur?
Ac per hoc non est macris pinguibusque metuendum, ne ibi etiam tales sint, quales si possent nec hic esse voluissent.
7 Omnis enim corporis pulchritudo est partium congruentia cum quadam coloris suavitate. Ubi autem non est partium congruentia, aut ideo quid offendit quia pravum est, aut ideo quia parum, aut ideo quia nimium. Proinde nulla erit deformitas, quam facit incongruentia partium, ubi et quae prava sunt corrigentur, et quod minus est quam decet, unde Creator novit, inde supplebitur, et quod plus est quam decet, materiae servata integritate detrahetur.
8 Coloris porro suavitas quanta erit, ubi iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui! Quae claritas in Christi corpore, cum resurrexit, ab oculis discipulorum potius abscondita fuisse quam defuisse credenda est. Non enim eam ferret humanus atque infirmus aspectus, quando ille a suis ita deberet adtendi, ut posset agnosci.
9 Quo pertinuit etiam, ut contrectantibus ostenderet suorum vulnerum cicatrices, ut etiam cibum potumque sumeret, non alimentorum indigentia, sed ea qua et hoc poterat potestate. Cum autem aliquid non videtur, quamvis adsit, a quibus alia, quae pariter adsunt, videntur, sicut illam claritatem dicimus adfuisse non visam, a quibus alia videbantur: ἀορασία Graece dicitur, quod nostri interpretes Latine dicere non valentes in libro geneseos caecitatem interpretati sunt.
10 Hanc enim sunt passi Sodomitae, quando quaerebant ostium iusti viri nec poterant invenire. Quae si fuisset caecitas, qua fit ut nihil possit videri, non ostium qua ingrederentur, sed duces itineris a quibus inde abducerentur, inquirerent.
Nescio quo autem modo sic afficimur amore martyrum beatorum, ut velimus in illo regno in eorum corporibus videre vulnerum cicatrices, quae pro Christi nomine pertulerunt; et fortasse videbimus.
11 Non enim deformitas in eis, sed dignitas erit, et quaedam, quamvis in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit. Nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum, quibus dictum est: "Capillus capitis vestri non peribit."
Sed si hoc decebit in illo novo saeculo, ut indicia gloriosorum vulnerum in illa inmortali carne cernantur, ubi membra, ut praeciderentur, percussa vel secta sunt, ibi cicatrices, sed tamen eisdem membris redditis, non perditis, apparebunt.
12 Quamvis itaque omnia quae acciderunt corpori vitia tunc non erunt, non sunt tamen deputanda vel appellanda vitia virtutis indicia.
Augustinus HOME

bke1008.122v

Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XVIII <<<     >>> XX
monumenta.ch > Augustinus > 19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik