monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XV <<<     >>> XVII

Augustinus, De Civitate Dei, 22, Caput XVI

1 Illud etiam, quod ait praedestinatos "conformes < fieri > imaginis filii Dei," potest et secundum interiorem hominem intellegi (unde nobis alio loco dicit: "Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae;" ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, ibi conformamur Dei filio); potest et sic accipi, ut, quem ad modum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur inmortalitate conformes; quod quidem et ad ipsam resurrectionem corporum pertinet.
2 Si autem etiam in his verbis, qua forma resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura, ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed aetatis. Resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam vel erant vel futuri erant aetate iuvenali; quamvis nihil oberit, etiamsi erit infantilis vel senilis corporis forma, ubi nec mentis nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas.
3 Unde etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum.
Augustinus HOME

bke1008.120v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik