1 | Sed utique Christus in ea mensura corporis, in qua mortuus est, resurrexit, nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus venerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat notus, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. |
2 | Si autem dixerimus ad dominici corporis modum etiam quorumque maiora corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. Restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam vel habuit in iuventute, etiamsi senex est mortuus, vel fuerat habiturus, si est ante defunctus, atque illud, quod commemoravit apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, aut propter aliud intellegamus dictum esse, id est, ut illi capiti in populis Christianis accedente omnium perfectione membrorum aetatis eius mensura compleatur, aut, si hoc de resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut nec infra nec ultra iuvenalem formam resurgant corpora mortuorum, sed in eius aetate et robore, usque ad quam Christum hic pervenisse cognovimus (circa triginta quippe annos definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines iuventutem; quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde iam hominem in detrimenta vergere grauvoris ac senilis aetatis); et ideo non esse dictum in mensuram corporis vel in mensuram staturae, sed "in mensuram aetatis plenitudinis Christi." |