Augustinus, De Civitate Dei, 22, Caput XIII
1 | Ad haec ergo, quae ab eorum parte contraria me digerente mihi videntur opposita, misericordia Dei meis nisibus opem ferente respondeam. Abortivos fetus, qui, cum iam vixissent in utero, ibi sunt mortui, resurrecturos ut adfirmare, ita negare non audeo; quamvis non videam quo modo ad eos non pertineat resurrectio mortuorum, si non eximuntur de numero mortuorum. |
2 | Aut enim non omnes mortui resurgent et erunt aliquae humanae animae sine corporibus in aeternum, quae corpora humana, quamvis intra viscera materna, gestarunt; aut si omnes animae humanae recipient resurgentia sua corpora, quae habuerunt, ubicumque viventia et morientia reliquerunt, non invenio quem ad modum dicam ad resurrectionem non pertinere mortuorum quoscumque mortuos etiam in uteris matrum. |
3 | Sed utrumlibet de his quisque sentiat, quod de iam natis infantibus dixerimus, hoc etiam de illis intellegendum est, si resurgent. |