1 | Contra quod magnum Dei donum ratiocinatores isti, quorum "cogitationes novit Dominus quoniam vanae sunt," de ponderibus elementorum argumentantur; quoniam scilicet magistro Platone didicerunt mundi duo corpora maxima atque postrema duobus mediis, aere scilicet et aqua, esse copulata atque coniuncta. |
2 | Ac per hoc, inquiunt, quoniam terra abhinc sursum versus est prima, secunda aqua super terram, tertius aer super aquam, quartum super aera caelum, non potest esse terrenum corpus in caelo; momentis enim propriis, ut ordinem suum teneant, singula elementa librantur. |
3 | Ecce qualibus argumentis omnipotentiae Dei humana contradicit infirmitas, quam possidet vanitas. Quid ergo faciunt in aere terrena tot corpora, cum a terra sit aer tertius? Nisi forte, qui per plumarum et pennarum levitatem donavit avium terrenis corporibus, ut portentur in aere, inmortalibus factis corporibus hominum non poterit donare virtutem, qua etiam in summo caelo habitare valeant. |
4 | Animalia quoque ipsa terrena, quae volare non possunt, in quibus et homines sunt, sicut sub aqua pisces, quae sunt aquarum animalia, ita sub terra vivere debuerunt. Cur ergo non saltem de secundo, id est de aquis, sed de elemento tertio terrenum animal carpit hanc vitam? |
5 | Quare, cum pertineat ad terram, in secundo, quod super terram est, elemento vivere si cogatur, continuo suffocatur et ut vivat vivit in tertio? An errat hic ordo elementorum, vel potius non in natura rerum, sed in istorum argumentationibus deficit? |
6 | Omitto dicere, quod iam in tertio decimo libro dixi, quam multa gravia terrena sint corpora, sicut plumbum, et formam tamen ab artifice accipiant, qua natare valeant super aquam; et ut accipiat qualitatem corpus humanum, qua ferri in caelum et esse possit in caelo, omnipotenti artifici contradicitur? Iam vero contra illud, quod iam dixi superius, etiam istum considerantes atque tractantes elementorum ordinem, quo confidunt, non inveniunt omnino quod dicant. |
7 | Sic est enim hinc sursum versus terra prima, aqua secunda, tertius aer, quartum caelum, ut super omnia sit animae natura. Nam et Aristoteles quintum corpus eam dixit esse et Plato nullum. Si quintum esset, certe superius esset ceteris; cum vero nullum est, multo magis superat omnia. |
8 | In terreno ergo quid facit corpore? In hac mole quid agit subtilior omnibus? In hoc pondere quid agit levior omnibus? In hac tarditate quid agit celerior omnibus? Itane per huius tam excellentis naturae meritum non poterit effici, ut corpus eius leuetur in caelum, et cum valeat nunc natura corporum terrenorum deprimere animas deorsum, aliquando et animae levare sursum terrena corpora non ualebunt? Iam si ad eorum miracula veniamus, quae facta a diis suis opponunt martyribus nostris, nonne etiam ipsa pro nobis facere et nobis reperientur omnino proficere? |
9 | Nam inter magna miracula deorum suorum profecto magnum illud est, quod Varro commemorat, Vestalem virginem, cum periclitaretur de stupro falsa suspicione, cribrum implesse aqua de Tiberi et ad suos iudices nulla eius perstillante parte portasse. |
10 | Quis aquae pondus supra cribrum tenuit? Quis tot cauernis patentibus nihil inde in terram cadere permisit? Responsuri sunt: "Aliquis deus aut aliquis daemon." Si deus, numquid maior est Deo, qui fecit hunc mundum? Si daemon, numquid potentior est angelo, qui Deo servit, a quo factus est mundus? Si ergo deus minor vel angelus vel daemon potuit pondus umidi elementi sic suspendere, ut aquarum videatur mutata fuisse natura: itane Deus omnipotens, qui omnia ipsa creavit elementa, terreno corpori grave pondus auferre non poterit, ut in eodem elemento habitet vivificatum corpus, in quo voluerit uiuificans spiritus? Deinde cum aera medium ponant inter ignem desuper et aquam subter, quid est quod eum inter aquam et aquam et inter aquam et terram saepe invenimus? |
11 | Quid enim volunt esse aquosas nubes, inter quas et maria aer medius reperitur? Quonam, quaeso, elementorum pondere atque ordine efficitur, ut torrentes uiolentissimi atque undosissimi, antequam sub aere in terris currant, super aera in nubibus pendeant? |
12 | Cur denique aer est medius inter summa caeli et nuda terrarum, quaqua versum orbis extenditur, si locus eius inter caelum et aquas, sicut aquarum inter ipsum et terras est constitutus? Postremo si ita est elementorum ordo dispositus, ut secundum Platonem duobus mediis, id est aere et aqua, duo extrema, id est ignis et terra, iungantur caelique obtineat ille summi locum, haec autem imi velut fundaminis mundi, et ideo in caelo esse non potest terra: cur est ipse ignis in terra? |
13 | Secundum hanc quippe rationem ita ista duo elementa in locis propriis, imo ac summo, terra et ignis esse debuerunt, ut, quem ad modum nolunt in summo esse posse quod imi est, ita nec in imo posset esse quod summi est. Sicut ergo nullam putant vel esse vel futuram esse terrae particulam in caelo, ita nullam particulam videre debuimus ignis in terra. |
14 | Nunc vero non solum in terris, verum etiam sub terris ita est, ut eum eructent vertices montium, praeter quod in usibus hominum et esse ignem in terra et eum nasci videmus ex terra; quando quidem et de lignis et de lapidibus nascitur, quae sunt corpora sine dubitatione terrena. |
15 | Sed ille, inquiunt, ignis est tranquillus, purus, innoxius, sempiternus; iste autem turbidus, fumeus, corruptibilis atque corruptor. Nec tamen corrumpit montes, in quibus iugiter aestuat, cavernasque terrarum. |
16 | Verum esto, sit illi iste dissimilis, ut terrenis habitationibus congruat: cur ergo nolunt, ut credamus naturam corporum terrenorum aliquando incorruptibilem factam caelo convenientem futuram, sicut nunc ignis corruptibilis his convenit terris? Nihil igitur afferunt ex ponderibus atque ordine elementorum, unde omnipotenti Deo, quominus faciat corpora nostra talia, ut etiam in caelo possint habitare, praescribant. |