1 | Recolamus etiam hoc loco illud, quod de Romuli credita divinitate Tullius admiratur. Verba eius ut scripta sunt inseram. "Magis est", inquit, "in Romulo admirandum, quod ceteri, qui dii ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi proclivis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum impellerentur: Romuli autem aetatem minus his sescentis annis iam inueteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum vita errore sublato fuisse cernimus." Et paulo post de eodem Romulo ita loquitur, quod ad hunc pertinet sensum: "Ex quo intellegi potest", inquit, "permultis annis ante Homerum fuisse quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis eruditis ad fingendum vix quicquam esset loci. Antiquitas enim recepit fabulas, fictas etiam nonnumquam incondite; haec aetas autem iam exculta, praesertim eludens omne quod fieri non potest, respuit." Unus e numero doctissimorum hominum idemque eloquentissimus omnium Marcus Tullius Cicero propterea dicit divinitatem Romuli mirabiliter creditam, quod erudita iam tempora fuerunt, quae falsitatem non reciperent fabularum. |
2 | Quis autem Romulum deum nisi Roma credidit, atque id parva et incipiens? Tum deinde posteris servare fuerat necesse quod acceperant a maioribus, ut cum ista superstitione in lacte quodam modo matris ebibita cresceret civitas atque ad tam magnum perveniret imperium, ut ex eius fastigio, velut ex altiore quodam loco, alias quoque gentes, quibus dominaretur, hac sua opinione perfunderet, ut non quidem crederent, sed tamen dicerent deum Romulum, ne civitatem, cui seruiebant, de conditore eius offenderent, aliter eum nominando quam Roma, quae id non amore quidem huius erroris, sed tamen amoris errore crediderat. |
3 | Christus autem quamquam sit caelestis et sempiternae conditor civitatis, non tamen eum, quoniam ab illo condita est, Deum credidit, sed ideo potius est condenda, quia credit. Roma conditorem suum iam constructa et dedicata tamquam deum coluit in templo; haec autem Hierusalem conditorem suum Deum Christum, ut construi posset et dedicari, posuit in fidei fundamento. |
4 | Illa illum amando esse deum credidit, ista istum Deum esse credendo amavit. Sicut ergo praecessit unde amaret illa et de amato iam libenter etiam falsum bonum crederet: ita praecessit unde ista crederet, ut recta fide non temere quod falsum, sed quod verum erat amaret. |
5 | Exceptis enim tot et tantis miraculis, quae persuaserunt Deum esse Christum, prophetiae quoque divinae fide dignissimae praecesserunt, quae in illo non sicut a patribus adhuc creduntur implendae, sed iam demonstrantur impletae; de Romulo autem, quia condidit Romam in eaque regnavit, auditur legiturue quod factum est, non quod antequam fieret prophetatum; sed quod sit receptus in deos, creditum tenent litterae, non factum docent. |
6 | Nullis quippe rerum mirabilium signis id ei vere provenisse monstratur. Lupa quippe illa nutrix, quod videtur quasi magnum extitisse portentum, quale aut quantum est ad demonstrandum deum? Certe enim etsi non meretrix fuit lupa illa, sed bestia, cum commune fuerit ambobus, frater tamen eius non habetur deus. |
7 | Quis autem prohibitus est aut Romulum aut Herculem aut alios tales homines deos dicere et mori maluit quam non dicere? Aut vero aliqua gentium coleret inter deos suos Romulum, nisi Romani nominis metus cogeret? Quis porro numeret, quam multi quantalibet saevitia crudelitatis occidi quam Christum Deum negare maluerunt? |
8 | Proinde metus quamlibet leuis indignationis, quae ab animis Romanorum, si non fieret, posse putabatur existere, compellebat aliquas civitates positas sub iure Romano tamquam deum colere Romulum; a Christo autem Deo non solum colendo, verum etiam confitendo tantam per orbis terrae populos martyrum multitudinem metus revocare non potuit non leuis offensionis animorum, sed inmensarum uariarumque poenarum et ipsius mortis, quae plus ceteris formidatur. |
9 | Neque tunc civitas Christi, quamvis adhuc peregrinaretur in terris et haberet tamen magnorum agmina populorum, adversus impios persecutores suos pro temporali salute pugnavit; sed potius, ut obtineret aeternam, non repugnauit. Ligabantur includebantur, caedebantur torquebantur, urebantur laniabantur, trucidabantur -- et multiplicabantur. |
10 | Non erat eis pro salute pugnare nisi salutem pro Salvatore contemnere. Scio in libro Ciceronis tertio, nisi fallor, de re publica disputari nullum bellum suscipi a civitate optima, nisi aut pro fide aut pro salute. |
11 | Quid autem dicat pro salute vel intellegi quam salutem velit, alio loco demonstrans: "Sed his poenis", inquit, "quas etiam stultissimi sentiunt, egestate exilio, vinculis verberibus, elabuntur saepe privati oblata mortis celeritate; civitatibus autem mors ipsa poena est, quae videtur a poena singulos vindicare. Debet enim constituta sic esse civitas, ut aeterna sit. Itaque nullus interitus est rei publicae naturalis, ut hominis, in quo mors non modo necessaria est, verum etiam optanda persaepe. Civitas autem cum tollitur, deletur, extinguitur: simile est quodam modo, ut parva magnis conferamus, ac si omnis hic mundus intereat et concidat." Hoc ideo dixit Cicero, quia mundum non interiturum cum Platonicis sentit. |
12 | Constat ergo eum pro ea salute voluisse bellum suscipi a civitate, qua fit ut maneat hic civitas, sicut dicit, aeterna, quamvis morientibus et nascentibus singulis, sicut perennis est opacitas oleae vel lauri atque huius modi ceterarum arborum singulorum lapsu ortuque foliorum. |
13 | Mors quippe, ut dicit, non hominum singulorum, sed universae poena est civitatis, quae a poena plerumque singulos vindicat. Unde merito quaeritur, utrum recte fecerint Saguntini, quando universam civitatem suam interire maluerunt quam fidem frangere, qua cum ipsa Romana re publica tenebantur; in quo suo facto laudantur ab omnibus terrenae rei publicae civibus. |
14 | Sed quo modo huic disputationi possent oboedire, non video, ubi dicitur nullum suscipiendum esse bellum nisi aut pro fide aut pro salute, nec dicitur, si in unum simul periculum ita duo ista concurrerint, ut teneri alterum sine alterius amissione non possit, quid sit potius eligendum. |
15 | Profecto enim Saguntini si salutem eligerent, fides eis fuerat deserenda; si fides tenenda, amittenda utique salus, sicut factum est. Salus autem civitatis Dei talis est, ut cum fide ac per fidem teneri vel potius adquiri possit; fide autem perdita ad eam quisque venire non possit. |
16 | Quae cogitatio firmissimi ac patientissimi cordis tot ac tantos martyres fecit, qualem ne unum quidem habuit vel habere potuit quando est deus creditus Romulus. |