1 | Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo arsuros, qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglegunt, propter illud quod ait apostolus Iacobus: "Iudicium autem sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam." Qui ergo fecit, inquiunt, quamvis non correxerit perditos mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas suas elemosynas vixerit, cum misericordia illi futurum est iudicium, ut aut non damnetur omnino aut post aliquod tempus a damnatione novissima liberetur. |
2 | Nec ob aliud existimant Christum de solo dilectu atque neglectu elemosynarum discretionem inter dextros et sinistros esse facturum, quorum alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. Ut autem cotidiana sibi opinentur, quae facere omnino non cessant, qualiacumque et quantacumque sint, per elemosynas dimitti posse peccata, orationem, quam docuit ipse Dominus, et suffragatricem sibi adhibere conantur et testem. |
3 | Sicut enim nullus est, inquiunt, dies, quo a Christianis haec oratio non dicatur: ita nullum est cotidianum qualecumque peccatum, quod per illam non dimittatur, cum dicimus: "Dimitte nobis debita nostra," si quod sequitur facere curemus: "Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris." Non enim ait Dominus, inquiunt: Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis pater vester cotidiana parva peccata, sed: "Dimittet", inquit, "vobis peccata vestra." Qualiacumque ergo vel quantacumque sint, etiamsi cotidie perpetrentur nec ab eis vita discedat in melius commutata: per elemosynam veniae non negatae remitti sibi posse praesumunt. Sed bene, quod isti dignas pro peccatis elemosynas commonent esse faciendas; quoniam si dicerent qualescumque elemosynas pro peccatis et cotidianis et magnis et quantacumque scelerum consuetudine misericordiam posse impetrare divinam, ut ea cotidiana remissio sequeretur, viderent se rem dicere absurdam atque ridiculam. |
4 | Sic enim cogerentur fateri fieri posse, ut opulentissimus homo decem nummulis diurnis in elemosynas inpensis homicidia et adulteria et nefaria quaeque facta redimeret. Quod si absurdissimum atque insanissimum est dicere, profecto si quaeratur, quae dignae sint pro peccatis elemosynae, de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat: "Facite ergo fructus dignos paenitentiae," procul dubio non invenientur eas facere, qui vitam suam usque ad mortem cotidianorum criminum perpetratione confodiunt; primum, quia in auferendis rebus alienis longe plura diripiunt, ex quibus perexigua pauperibus largiendo Christum se ad hoc pascere existimant, ut licentiam malefactorum ab illo se emisse vel cotidie potius emere credentes securi damnabilia tanta committant. |
5 | Qui si pro uno scelere omnia sua distribuerent indigentibus membris Christi, nisi desisterent a talibus factis habendo caritatem, quae non agit perperam, aliquid eis prodesse non posset. Qui ergo dignas pro suis peccatis elemosynas facit, prius eas facere incipiat a se ipso. |
6 | Indignum est enim, ut in se non faciat, qui facit in proximum, cum audiat dicentem Deum: "Diliges proximum tuum tamquam te ipsum;" itemque audiat: "Miserere animae tuae placens Deo." Hanc elemosynam, id est, ut Deo placeat, non faciens animae suae quo modo dignas pro peccatis suis elemosynas facere dicendus est? |
7 | Ad hoc enim et illud scriptum est: "Qui sibi malignus est, cui bonus erit?" Orationes quippe adiuvant elemosynae; et utique intuendum est quod legimus: "Fili, peccasti, ne adicias iterum et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur." Propter hoc ergo elemosynae faciendae sunt, ut, cum de praeteritis peccatis deprecamur, exaudiamur; non ut in eis perseverantes licentiam malefaciendi nos per elemosynas comparare credamus. Ideo autem Dominus et dextris elemosynas ab eis factas et sinistris non factas se inputaturum esse praedixit, ut hinc ostenderet quantum valeant elemosynae ad priora delenda, non ad perpetua inpune committenda peccata. |
8 | Tales autem elemosynas non dicendi sunt facere, qui vitam nolunt a consuetudine scelerum in melius commutare. Quia et in hoc quod ait: "Quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis," ostendit eos non facere etiam quando se facere existimant. |
9 | Si enim Christiano esurienti panem tamquam Christiano darent, profecto sibi panem iustitiae, quod ipse Christus est, non negarent; quoniam Deus, non cui detur, sed quo animo detur, adtendit. Qui ergo Christum diligit in Christiano, hoc animo ei porrigit elemosynam, quo accedit ad Christum, non quo vult recedere inpunitus a Christo. |
10 | Tanto enim magis quisque deserit Christum, quanto magis diligit quod inprobat Christus. Nam quid cuiquam prodest, quod baptizatur, si non iustificatur? Nonne qui dixit: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum Dei," ipse etiam dixit: "Nisi abundaverit iustitia vestra super scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum?" Cur illud timendo multi currunt baptizari, et hoc non timendo non multi curant iustificari? |
11 | Sicut ergo non fratri suo dicit: Fatue, qui cum hoc dicit non ipsi fraternitati, sed peccato eius infensus est (alioquin reus erit gehennae ignis): ita e contrario, qui porrigit elemosynam Christiano, non Christiano porrigit, qui non in eo diligit Christum; non autem diligit Christum, qui iustificari recusat in Christo. |
12 | Et quem ad modum si quis praeoccupatus fuerit hoc delicto, ut fratri suo dicat: Fatue, id est, non eius peccatum volens auferre convicietur iniuste, parum est illi ad hoc redimendum elemosynas facere, nisi etiam quod ibi sequitur remedium reconciliationis adiungat (ibi enim sequitur: "Si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare et vade prius, reconciliare fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum);" ita parum est elemosynas quantaslibet facere pro quocumque scelere et in consuetudine scelerum permanere. Oratio vero cotidiana, quam docuit ipse Iesus, unde et dominica nominatur, delet quidem cotidiana peccata, cum cotidie dicitur: "Dimitte nobis debita nostra," atque id quod sequitur non solum dicitur, sed etiam fit: "Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;" sed quia fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo fiant, quia dicitur. |
13 | Per hanc enim nobis voluit Salvator ostendere, quantumlibet iuste in huius vitae caligine atque infirmitate vivamus, non nobis deesse peccata, pro quibus dimittendis debeamus orare et eis, qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur, ignoscere. |
14 | Non itaque propterea Dominus ait: "Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et pater vester peccata vestra," ut de hac oratione confisi securi cotidiana scelera faceremus, vel potentia qua non timeremus hominum leges vel astutia qua ipsos homines falleremus; sed ut per illam disceremus non putare nos esse sine peccatis, etiamsi a criminibus essemus inmunes; sicut etiam legis veteris sacerdotes hoc ipsum Deus de sacrificiis admonuit, quae iussit eos primum pro suis, deinde pro populi offerre peccatis. |
15 | Nam et ipsa verba tanti magistri et Domini nostri vigilanter intuenda sunt. Non enim ait: "Si dimiseritis peccata hominibus, et pater vester dimittet vobis qualiacumque peccata", sed ait: "Peccata vestra". Cotidianam quippe orationem docebat et iustificatis utique discipulis loquebatur. |
16 | Quid est ergo: Peccata vestra nisi "peccata sine quibus nec vos eritis, qui iustificati et sanctificati estis"? Ubi ergo illi, qui per hanc orationem occasionem perpetrandorum cotidie scelerum quaerunt, dicunt Dominum significasse etiam magna peccata, quoniam non dixit: "Dimittet vobis parva", sed peccata vestra: ibi nos considerantes qualibus loquebatur et audientes dictum peccata vestra nihil aliud debemus existimare quam parva, quoniam talium iam non erant magna. |
17 | Verum tamen nec ipsa magna, a quibus omnino mutatis in melius moribus recedendum est, dimittuntur orantibus, nisi fiat quod ibi dicitur: "Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris." Si enim minima peccata, sine quibus non est etiam vita iustorum, aliter non remittuntur: quanto magis multis et magnis criminibus involuti, etiamsi ea perpetrare iam desinant, nullam indulgentiam consequuntur, si ad remittendum aliis, quod in eos quisque peccaverit, inexorabiles fuerint, cum dicat Dominus: "Si autem non dimiseritis hominibus, neque pater vester dimittet vobis." Ad hoc enim valet quod etiam Iacobus apostolus ait iudicium futurum sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. |
18 | Venire quippe debet in mentem etiam servus ille, cui debitori dominus eius relaxavit decem milia talentorum, quae postea iussit ut redderet, quia ipse non misertus est conservi sui, qui ei debebat centum denarios. In his ergo, qui filii sunt promissionis et vasa misericordiae, valet quod ait idem apostolus consequenter adiungens: "Superexultat autem misericordia iudicio," quoniam et illi iusti, qui tanta sanctitate vixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula aeterna, a quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis, ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo, qui iustificat impium, imputans mercedem secundum gratiam, non secundum debitum. |
19 | In eorum quippe numero est apostolus, qui dicit: "Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem." Illi autem, qui recipiuntur a talibus in tabernacula aeterna, fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut eis liberandis sine suffragio sanctorum sua possit vita sufficere, ac per hoc multo amplius in eis superexultat misericordia iudicio. |
20 | Nec tamen ideo putandus est quisquam sceleratissimus, nequaquam vita vel bona vel tolerabiliore mutatus, recipi in tabernacula aeterna, quoniam obsecutus est sanctis de mammona iniquitatis, id est de pecunia vel divitiis, quae male fuerant adquisitae, aut etiamsi bene, non tamen veris, sed quas iniquitas putat esse divitias, quoniam nescit quae sint verae divitiae, quibus illi abundabant, qui et alios recipiunt in tabernacula aeterna. |
21 | Est itaque quidam vitae modus nec tam malae, ut his qui eam vivunt nihil prosit ad capessendum regnum caelorum largitas elemosynarum, quibus etiam iustorum sustentatur inopia et fiunt amici qui in tabernacula aeterna suscipiant, nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis, quos amicos fecerint, misericordiam consequantur (Mirari autem soleo etiam apud Vergilium reperiri istam Domini sententiam, ubi ait: "Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna;" cui est et illa simillima: "Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet." Nam cum Elysios campos poeta ille describeret, ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos, qui propriis meritis ad illas sedes pervenire potuerunt, sed adiecit atque ait: "Quique sui memores alios fecere merendo," id est, qui promeruerunt alios eosque sui memores promerendo fecerunt; prorsus tamquam eis dicerent, quod frequentatur ore Christiano, cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat et dicit: "Memor mei esto", atque id ut esse possit promerendo efficit.) Sed quis iste sit modus, et quae sint ipsa peccata, quae ita impediunt perventionem ad regnum Dei, ut tamen sanctorum amicorum meritis inpetrent indulgentiam, difficillimum est invenire, periculosissimum definire. |
22 | Ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem ad eorum indaginem pervenire non potui. Et fortassis propterea latent, ne studium proficiendi ad omnia cavenda peccata pigrescat. Quoniam si scirentur quae vel qualia sint delicta, pro quibus etiam permanentibus nec provectu vitae melioris absumptis intercessio sit inquirenda et speranda iustorum, eis secura se obvolveret humana segnitia, nec evolvi talibus implicamentis ullius virtutis expeditione curaret, sed tantummodo quaereret aliorum meritis liberari, quos amicos sibi de mammona iniquitatis elemosynarum largitate fecisset. |
23 | Nunc vero dum venialis iniquitatis, etiamsi perseveret, ignoratur modus, profecto et studium in meliora proficiendi orando et instando vigilantius adhibetur et faciendi de mammona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur. Verum ista liberatio, quae fit sive suis quibusque orationibus sive intercedentibus sanctis, id agit ut in ignem quisque non mittatur aeternum, non ut, cum fuerit missus, post quantumcumque inde tempus eruatur. |
24 | Nam et illi, qui putant sic intellegendum esse quod scriptum est, adferre terram bonam uberem fructum, aliam tricenum, aliam sexagenum, aliam centenum, ut sancti pro suorum diversitate meritorum alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos, hoc in die iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. |
25 | Qua opinione quidam cum uideret homines inpunitatem sibi perversissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse videantur, elegantissime respondisse perhibetur, bene potius esse vivendum, ut inter eos quisque reperiatur, qui pro aliis intercessuri sunt liberandis, ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum vel tricenum vel sexagenum vel centenum unoquoque eorum perveniente multi remaneant, qui erui iam de poenis illorum intercessione non possint et in eis inveniatur quisquis sibi spem fructus alieni temeritate vanissima pollicetur. |
26 | Haec me illis respondisse suffecerit, qui sacrarum litterarum, quas communes habemus, auctoritatem non spernunt, sed eas male intellegendo non quod illae loquuntur, sed hoc potius putant futurum esse quod ipsi volunt. Hac itaque responsione reddita librum, sicut promisimus, terminamus. |