monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, XXIV <<<     >>> XXVI

Augustinus, De Civitate Dei, 21, Caput XXV

1 Sed iam respondeamus etiam illis, qui non solum diabolo et angelis eius, sicut nec isti, sed ne ipsis quidem omnibus hominibus liberationem ab aeterno igne promittunt, verum eis tantum, qui Christi baptismate abluti et corporis eius et sanguinis participes facti sunt, quomodolibet vixerint, in quacumque haeresi vel impietate fuerint.
2 Sed contradicit eis apostolus dicens: "Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, inmunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt."
Haec profecto apostolica falsa sententia est, si tales post quantalibet tempora liberati regnum Dei possidebunt.
3 Sed quoniam falsa non est, profecto regnum Dei non possidebunt. Et si in regni Dei possessione numquam erunt, aeterno supplicio tenebuntur; quoniam non est medius locus, ubi non sit in supplicio, qui illo non fuerit constitutus in regno.
Quam ob rem quod ait Dominus Iesus: "Hic est panis qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi; si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum," quo modo sit accipiendum, merito quaeritur.
4 Et ab istis quidem, quibus nunc respondemus, hunc intellectum auferunt illi, quibus deinde respondendum est; hi sunt autem, qui hanc liberationem nec omnibus habentibus sacramentum baptismatis et corporis Christi, sed solis catholicis, quamvis male viventibus, pollicentur, quia non solo, inquiunt, sacramento, sed re ipsa manducaverunt corpus Christi, in ipso scilicet eius corpore constituti; de quo corpore ait apostolus: "Unus panis, unum corpus multi sumus."
Qui ergo est in eius corporis unitate, id est in Christianorum compage membrorum, cuius corporis sacramentum fideles communicantes de altari sumere consuerunt, ipse vere dicendus est manducare corpus Christi et bibere sanguinem Christi.
5 Ac per hoc haeretici et schismatici ab huius unitate corporis separati possunt idem percipere sacramentum, sed non sibi utile, immo vero etiam noxium, quo iudicentur gravius, quam vel tardius liberentur. Non sunt quippe in eo vinculo pacis, quod illo exprimitur sacramento.
Sed rursus etiam isti, qui recte intellegunt, non dicendum esse manducare corpus Christi, qui in corpore non est Christi, non recte promittunt eis, qui vel in haeresim vel etiam in gentilium superstitionem ex illius corporis unitate labuntur, liberationem quandoque ab aeterni igne supplicii; primum, quia debent adtendere, quam sit intolerabile atque a sana doctrina nimis devium, ut multi ac paene omnes, qui haereses impias condiderunt exeuntes de catholica ecclesia et facti sunt haeresiarchae, meliores habeant causas, quam hi, qui numquam fuerunt catholici, cum in eorum laqueos incidissent, si illos haeresiarchas hoc facit liberari a supplicio sempiterno, quod in catholica ecclesia baptizati sunt et sacramentum corporis Christi in vero Christi corpore primitus acceperunt; cum peior sit utique desertor fidei et ex desertore oppugnator eius effectus quam ille, qui non deseruit quod numquam tenuit; deinde quia et his occurrit apostolus eadem verba proferens et enumeratis illis carnis operibus eadem veritate praedicens: "Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt."
Unde nec illi in perditis et damnabilibus moribus debent esse securi, qui usque in finem quidem velut in communione ecclesiae catholicae perseverant, intuentes quod dictum est: "Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit," et per vitae iniquitatem ipsam vitae iustitiam, quod eis Christus est, deserunt, sive fornicando sive alias inmunditias flagitiorum, quas nec exprimere apostolus voluit, in suo corpore perpetrando, sive turpitudine luxuriae diffluendo sive aliquid aliud eorum agendo, de quibus ait: "Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt;" ac per hoc, quicumque agunt talia, nisi in sempiterno supplicio non erunt, quia in Dei regno esse non poterunt.
6 In his enim perseverando usque in huius vitae finem non utique dicendi sunt in Christo perseverasse usque in finem, quia in Christo perseverare est in eius fide perseverare; quae fides, ut eam definit idem apostolus, "per dilectionem operatur;" dilectio autem, sicut ipse alibi dicit, malum non operatur.
7 Nec isti ergo dicendi sunt manducare corpus Christi, quoniam nec in membris computandi sunt Christi. Ut enim alia taceam, non possunt simul esse et membra Christi et membra meretricis. Denique ipse dicit: "Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo."
Ostendit quid sit non sacramento tenus, sed re vera corpus Christi manducare et eius sanguinem bibere; hoc est enim in Christo manere, ut in illo maneat et Christus.
8 Sic enim hoc dixit, tamquam diceret: "Qui non in me manet, et in quo non maneo, non se dicat aut existimet manducare corpus meum aut bibere sanguinem meum." Non itaque manent in Christo, qui non sunt membra eius. Non sunt autem membra Christi, qui se faciunt membra meretricis, nisi malum illud paenitendo esse destiterint et ad hoc bonum reconciliatione redierint.
Augustinus HOME

bke1008.92r

Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, XXIV <<<     >>> XXVI
monumenta.ch > Augustinus > 25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik