1 | Ac primum quaeri oportet atque cognosci, cur ecclesia ferre nequiverit hominum disputationem diabolo etiam post maximas et diuturnissimas poenas purgationem vel indulgentiam pollicentem. Neque enim tot sancti et sacris veteribus ac novis litteris eruditi mundationem et regni caelorum beatitudinem post qualiacumque et quantacumque supplicia qualibuscumque et quantiscumque angelis inviderunt, sed potius viderunt divinam vacuari vel infirmari non posse sententiam, quam se Dominus praenuntiavit in iudicio prolaturum atque dicturum: "Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius" (sic quippe ostendit aeterno igne diabolum et angelos eius arsuros); et quod scriptum est in apocalypsi: "Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, quo et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die et nocte in saecula saeculorum." Quod ibi dictum est aeternum, hic dictum est in saecula saeculorum, quibus verbis nihil scriptura divina significare consuevit, nisi quod finem non habet temporis. |
2 | Quam ob rem prorsus nec alia causa nec iustior atque manifestior inveniri potest, cur verissima pietate teneatur fixum et inmobile nullum regressum ad iustitiam vitamque sanctorum diabolum et angelos eius habituros, nisi quia scriptura, quae neminem fallit, dicit eis Deum non pepercisse, et sic ab illo esse interim praedamnatos, ut carceribus caliginis inferi retrusi traderentur servandi atque ultimo iudicio puniendi, quando eos aeternus ignis accipiet, ubi cruciabuntur in saecula saeculorum. |
3 | Quod si ita est, quo modo ab huius aeternitate poenae vel universi vel quidam homines post quantumlibet temporis subtrahentur, ac non statim enervabitur fides, qua creditur sempiternum daemonum futurum esse supplicium? |
4 | Si enim quibus dicetur: "Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius," vel universi vel aliqui eorum non semper ibi erunt, quid causae est cur diabolus et angeli eius semper ibi futuri esse credantur? An forte Dei sententia, quae in malos et angelos et homines proferetur, in angelos vera erit, in homines falsa? |
5 | Ita plane hoc erit, si non quod Deus dixit, sed quod suspicantur homines plus valebit. Quod fieri quia non potest, non argumentari adversus Deum, sed divino potius, dum tempus est, debent parere praecepto, qui sempiterno cupiunt carere supplicio. |
6 | Deinde quale est aeternum supplicium pro igne diuturni temporis existimare et vitam aeternam credere sine fine, cum Christus eodem ipso loco, in una eademque sententia dixerit utrumque complexus: "Sic ibunt isti in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam?" Si utrumque aeternum, profecto aut utrumque cum fine diuturnum aut utrumque sine fine perpetuum debet intellegi. |
7 | Par pari enim relata sunt, hinc supplicium aeternum, inde vita aeterna. Dicere autem in hoc uno eodemque sensu: "Vita aeterna sine fine erit, supplicium aeternum finem habebit" multum absurdum est. Unde, quia vita aeterna sanctorum sine fine erit, supplicium quoque aeternum quibus erit finem procul dubio non habebit. |