1 | Item sunt, qui hoc nec omnibus habentibus baptismatis Christi et eius corporis sacramentum, sed solis catholicis quamvis male viventibus pollicentur, quia non solo sacramento, sed re ipsa manducaverunt corpus Christi, in ipso eius corpore constituti, de quo dicit apostolus: "Unus panis, unum corpus multi sumus;" ut, etiamsi postea in aliquam haeresim vel etiam in gentilium idolatriam lapsi fuerint, tantum quia in corpore Christi, id est in catholica ecclesia, sumpserunt baptismum Christi et manducaverunt corpus Christi, non moriantur in aeternum, sed vitam quandoque consequantur aeternam; atque illa omnis impietas, quanto maior fuerit, non eis valeat ad aeternitatem, sed ad diuturnitatem magnitudinemque poenarum. |