1 | Item sunt alii ab aeterno supplicio liberationem nec ipsis saltem omnibus hominibus promittentes, sed tantummodo Christi baptismate ablutis, qui participes fiunt corporis eius, quomodolibet vixerint, in quacumque haeresi vel impietate fuerint, propter illud quod ait Iesus: "Hic est panis qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum." Ab aeterna ergo morte, inquiunt, necesse est istos erui et ad vitam aeternam quandocumque perduci. |