1 | Cur itaque facere non possit Deus, ut et resurgant corpora mortuorum et igne aeterno crucientur corpora damnatorum, qui fecit mundum in caelo in terra, in aere in aquis innumerabilibus miraculis plenum, cum sit omnibus quibus plenus est procul dubio maius et excellentius etiam mundus ipse miraculum? |
2 | Sed isti, cum quibus vel contra quos agimus, qui et Deum esse credunt, a quo factus est mundus, et deos ab illo factos, per quos ab illo administratur mundus, et miraculorum effectrices sive spontaneorum sive cultu et ritu quolibet impetratorum sive etiam magicorum mundanas vel non negant vel insuper et praedicant potestates, quando eis rerum vim mirabilem proponimus aliarum, quae nec animalia sunt rationalia nec ulla ratione praediti spiritus, sicut sunt ea, quorum pauca commemoravimus, respondere adsolent: "Vis est ista naturae, natura eorum sic sese habet, propriarum sunt istae efficaciae naturarum." Tota itaque ratio est, cur Agrigentinum salem flamma fluere faciat, aqua crepitare, quia haec est natura eius. |
3 | At hoc esse potius contra naturam videtur, quae non igni, sed aquae dedit salem solvere, torrere autem igni, non aquae. Sed ista, inquiunt, salis huius naturalis est vis, ut his contraria patiatur. Haec igitur ratio redditur et de illo fonte Garamantico, ubi una vena friget diebus, noctibus fervet, vi utraque molesta tangentibus; haec et de illo alio, qui cum sit contrectantibus frigidus et facem sicut alii fontes extinguat accensam, dissimiliter tamen atque mirabiliter idem ipse accendit extinctam; haec et de lapide asbesto, qui cum ignem nullum habeat proprium, accepto tamen sic ardet alieno, ut non possit extingui; haec de ceteris, quae piget retexere, quibus licet vis insolita contra naturam inesse videatur, alia tamen de illis non redditur ratio, nisi ut dicatur hanc eorum esse naturam. |
4 | Brevis sane ista est ratio, fateor, sufficiensque responsio. Sed cum Deus auctor sit naturarum omnium, cur nolunt fortiorem nos reddere rationem, quando aliquid velut inpossibile nolunt credere eisque redditionem rationis poscentibus respondemus hanc esse voluntatem omnipotentis Dei? |
5 | qui certe non ob aliud vocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult potest, qui potuit creare tam multa, quae nisi ostenderentur aut a credendis hodieque dicerentur testibus, profecto inpossibilia putarentur, non solum quae ignotissima apud nos, verum etiam quae notissima posui. |
6 | Illa enim quae [apud nos] praeter eos, quorum de his libros legimus, non habent testem et ab eis conscripta sunt, qui non sunt divinitus docti atque humanitus falli forte potuerunt, licet cuique sine recta reprehensione non credere. Nam nec ego volo temere credi cuncta quae posui, quia nec a me ipso ita creduntur, tamquam nulla de illis sit in mea cogitatione dubitatio, exceptis his, quae vel ipse sum expertus et cuivis facile est experiri; sicut de calce, quod fervet in aqua, in oleo frigida est; de magnete lapide, quod nescio qua sorbitione insensibili stipulam non moveat et ferrum rapiat; de carne non putescente pavonis, cum putuerit et Platonis; de palea sic frigente, ut fluescere nivem non sinat, sic calente ut maturescere poma compellat; de igne fulgido, quod secundum suum fulgorem lapides coquendo candificet et contra eundem suum fulgorem urendo plurima offuscet. |
7 | Tale est et quod nigrae maculae offunduntur ex oleo splendido, similiter nigrae lineae de candido inprimuntur argento, de carbonibus etiam, quod accendente igne sic vertantur in contrarium, ut de lignis pulcherrimis taetri, fragiles de duris, inputribiles de putribilibus fiant. |
8 | Haec ipse quaedam cum multis, quaedam cum omnibus novi, et alia plurima, quae huic libro inserere longum fuit. De his autem, quae posui non experta, sed lecta, praeter de fonte illo, ubi faces et extinguuntur ardentes et accenduntur extinctae, et de pomis terrae Sodomorum forinsecus quasi maturis, intrinsecus fumeis, nec testes aliquos idoneos, a quibus utrum vera essent audirem, potui reperire. |
9 | Et illum quidem fontem non inveni qui in Epiro vidisse se dicerent, sed qui in Gallia similem nossent non longe a Gratianopoli civitate. De fructibus autem arborum Sodomitarum non tantum litterae fide dignae indicant, verum etiam tam multi se loquuntur expertos, ut hinc dubitare non possim. |
10 | Cetera vero sic habeo, ut neque neganda neque adfirmanda decreverim; sed ideo etiam ipsa posui, quoniam apud eorum, contra quos agimus, historicos legi, ut ostenderem qualia multa multique illorum nulla reddita ratione in suorum litteratorum scripta litteris credant, qui nobis credere, quando id, quod eorum experientiam sensumque transgreditur, omnipotentem Deum dicimus esse facturum, nec reddita ratione dignantur. |
11 | Nam quae melior et validior ratio de rebus talibus redditur, quam cum Omnipotens ea posse facere perhibetur et facturus dicitur, quae praenuntiasse ibi legitur, ubi alia multa praenuntiavit, quae fecisse monstratur? Ipse quippe faciet, quia se facturum esse praedixit, quae inpossibilia putantur, qui promisit et fecit ut ab incredulis gentibus incredibilia crederentur. |