Augustinus, De Civitate Dei, 21, Caput VI
1 | Hic forte respondeant: "Prorsus nec ista sunt nec ista credimus; falsa de his dicta, falsa conscripta sunt"; et adiciant ratiocinantes atque dicentes: "Si talia credenda sunt, credite et vos quod in easdem litteras est relatum, fuisse vel esse quoddam Veneris fanum atque ibi candelabrum et in eo lucernam sub divo sic ardentem, ut eam nulla tempestas, nullus imber extingueret, unde sicut ille lapis, ita ista λύχνος ἄσβεστος, id est lucerna inextinguibilis, nominata est." Quod propterea poterunt dicere, ut respondendi nobis angustias ingerant; quia si dixerimus non esse credendum, scripta illa miraculorum infirmabimus; si autem credendum esse concesserimus, firmabimus numina paganorum. |
2 | Sed nos, sicut iam in libro duodenicensimo huius operis dixi, non habemus necesse omnia credere, quae historia continet gentium, cum et ipsi inter se historici, sicut ait Varro, quasi data opera et quasi ex industria per multa dissentiant; sed ea, si volumus, credimus, quae non adversantur libris, quibus non dubitamus oportere nos credere. |
3 | De his autem miraculorum locis nobis ad ea, quae futura persuadere incredulis volumus, satis illa sufficiant, quae nos quoque possumus experiri, et eorum testes idoneos non difficile est invenire. De isto autem fano Veneris et lucerna inextinguibili non solum in nullas coartamur angustias, verum etiam latitudinis nobis campus aperitur. |
4 | Addimus enim ad istam lucernam inextinguibilem et humanarum et magicarum, id est per homines daemonicarum artium et ipsorum per se ipsos daemonum multa miracula; quae si negare voluerimus, eidem ipsi cui credimus sacrarum litterarum adversabimur veritati. |
5 | Aut ergo in lucerna illa mechanicum aliquid de lapide asbesto ars humana molita est aut arte magica factum est, quod homines illo mirarentur in templo, aut daemon quispiam sub nomine Veneris tanta se efficacia praesentavit, ut hoc ibi prodigium et appareret hominibus et diutius permaneret. |
6 | Inliciuntur autem daemones ad inhabitandum per creaturas, quas non ipsi, sed Deus condidit, delectabilibus pro sua diversitate diversis, non ut animalia cibis, sed ut spiritus signis, quae cuiusque delectationi congruunt, per varia genera lapidum herbarum, lignorum animalium, carminum rituum. |
7 | Ut autem inliciantur ab hominibus, prius eos ipsi astutissima calliditate seducunt, vel inspirando eorum cordibus virus occultum vel etiam fallacibus amicitiis apparendo, eorumque paucos discipulos suos faciunt plurimorumque doctores. |
8 | Neque enim potuit, nisi primum ipsis docentibus, disci quid quisque illorum appetat, quid exhorreat, quo invitetur nomine, quo cogatur; unde magicae artes earumque artifices extiterunt. Maxime autem possident corda mortalium, qua potissimum possessione gloriantur, cum se transfigurant in angelos lucis. |
9 | Sunt ergo facta eorum plurima, quae quanto magis mirabilia confitemur, tanto cautius vitare debemus; sed ad hoc, unde nunc agimus, nobis etiam ipsa proficiunt. Si enim haec inmundi daemones possunt, quanto potentiores sunt sancti angeli, quanto potentior his omnibus Deus, qui tantorum miraculorum effectores etiam ipsos angelos fecit! $2 Quam ob rem si tot et tanta mirifica, quae μηχανήματα appellant, Dei creatura utentibus humanis artibus fiunt, ut ea qui nesciunt opinentur esse divina (unde factum est, ut in quodam templo lapidibus magnetibus in solo et camera proportione magnitudinis positis simulacrum ferreum aeris illius medio inter utrumque lapidem ignorantibus, quid sursum esset ac deorsum, quasi numinis potestate penderet; quale aliquid etiam in illa lucerna Veneris de lapide asbesto ab artifice fieri potuisse iam diximus); si magorum opera, quos nostra scriptura veneficos et incantatores vocat, in tantum daemones extollere potuerunt, ut congruere hominum sensibus sibi nobilis poeta videretur, de quadam femina, quae tali arte polleret, dicens: Haec se carminibus promittit solvere mentes Quas velit, ast aliis duras inmittere curas, Sistere aquam fluviis et vertere sidera retro; Nocturnosque ciet manes: mugire videbis | Sub pedibus terram et descendere montibus ornos: quanto magis Deus potens est facere quae infidelibus sunt incredibilia, sed illius facilia potestati; quando quidem ipse lapidum aliarumque vim rerum et hominum ingenia, qui ea miris utuntur modis, angelicasque naturas omnibus terrenis potentiores animantibus condidit, universa mirabilia mirabili vincente virtute et operandi iubendi sinendique sapientia, utens omnibus tam mirabiliter, quam creavit. |