1 | Quapropter si, ut scripserunt qui naturas animalium curiosius indagarunt, salamandra in ignibus vivit et quidam notissimi Siciliae montes, qui tanta temporis diuturnitate ac vetustate usque nunc ac deinceps flammis aestuant atque integri perseverant, satis idonei testes sunt non omne, quod ardet, absumi et anima indicat non omne, quod dolere potest, posse etiam mori: quid adhuc a nobis rerum poscuntur exempla, quibus doceamus non esse incredibile, ut hominum corpora sempiterno supplicio punitorum et igne animam non amittant et sine detrimento ardeant et sine interitu doleant? |
2 | Habebit enim tunc istam carnis substantia qualitatem ab illo inditam, qui tam miras et varias tot rebus indidit, quas videmus, ut eas, quia multae sunt, non miremur. Quis enim nisi Deus creator omnium dedit carni pavonis mortui ne putesceret? |
3 | Quod cum auditu incredibile videretur, evenit ut apud Carthaginem nobis cocta apponeretur haec avis, de cuius pectore pulparum, quantum visum est, decerptum servari iussimus; quod post dierum tantum spatium, quanto alia caro quaecumque cocta putesceret, prolatum atque oblatum nihil nostrum offendit olfactum. |
4 | Itemque repositum post dies amplius quam triginta idem quod erat inventum est, idemque post annum, nisi quod aliquantum corpulentiae siccioris et contractioris fuit. Quis paleae dedit vel tam frigidam vim, ut obrutas nives servet, vel tam fervidam, ut poma inmatura maturet? De ipso igne mira quis explicet, quo quaeque adusta nigrescunt, cum ipse sit lucidus, et paene omnia, quae ambit et lambit, colore pulcherrimus decolorat atque ex pruna fulgida carbonem taeterrimum reddit? |
5 | Neque id quasi regulariter definitum est; nam e contrario lapides igne candente percocti et ipsi fiunt candidi, et quamvis magis ille rubeat, illi albicent, congruit tamen luci quod album est, sicut nigrum tenebris. |
6 | Cum itaque ignis in lignis ardeat, ut lapides coquat, contrarios habet non in contrariis rebus effectus. Etsi enim lapides et ligna diversa sunt, contraria tamen non sunt, sicut album et nigrum, quorum in lapidibus unum facit, alterum in lignis, clarus illos clarificans, haec offuscans, cum in illis deficeret, nisi in istis viveret. |
7 | Quid, in carbonibus nonne miranda est et tanta infirmitas, ut ictu levissimo frangantur, pressu facillimo conterantur, et tanta firmitas, ut nullo umore corrumpantur, nulla aetate vincantur, usque adeo ut eos substernere soleant, qui limites figunt, ad convincendum litigatorem, quisquis post quantalibet tempora extiterit fixumque lapidem limitem non esse contenderit? |
8 | Quis eos in terra umida infossos, ubi ligna putescerent, tamdiu durare incorruptibiliter posse nisi rerum ille corruptor ignis effecit? Intueamur etiam miraculum calcis. Excepto eo, de quo iam satis diximus, quod igne candicat, quo alia taetra redduntur, etiam occultissime ab igne ignem concipit eumque iam gleba tangentibus frigida tam latenter servat, ut nulli nostro sensui prorsus appareat, sed compertus experimento, etiam dum non apparet, sciatur inesse sopitus. |
9 | Propter quod eam vivam calcem loquimur, velut ipse ignis latens anima sit invisibilis visibilis corporis. Iam vero quam mirum est, quod, cum extinguitur, tunc accenditur! Ut enim occulto igne careat, aquae infunditur aquave perfunditur, et cum ante sit frigida, inde fervescit, unde ferventia cuncta frigescunt. |
10 | Velut expirante ergo illa gleba discedens ignis, qui latebat, apparet, ac deinde tamquam morte sic frigida est, ut adiecta unda non sit arsura et quam calcem vocabamus vivam, vocemus extinctam. Quid est quod huic miraculo addi posse videatur? |
11 | et tamen additur. Nam si non adhibeas aquam, sed oleum, quod magis fomes est ignis, nulla eius perfusione vel infusione fervescit. Hoc miraculum si de aliquo Indico lapide legeremus sive audiremus et in nostrum experimentum venire non posset, profecto aut mendacium putaremus aut certe granditer miraremur. |
12 | Quarum vero rerum ante nostros oculos cotidiana documenta versantur, non genere minus mirabili, sed ipsa assiduitate vilescunt, ita ut ex ipsa India, quae remota est pars orbis a nobis, desierimus nonnulla mirari, quae ad nos potuerunt miranda perduci. Adamantem lapidem multi apud nos habent et maxime aurifices insignitoresque gemmarum, qui lapis nec ferro nec igni nec alia vi ulla perhibetur praeter hircinum sanguinem vinci. |
13 | Sed qui eum habent atque noverunt, numquid ita mirantur ut hi, quibus primum potentia eius ostenditur? Quibus autem non ostenditur, fortasse nec credunt; aut si credunt, inexperta mirantur; et si contigerit experiri, adhuc quidem mirantur insolita, sed assiduitas experiendi paulatim subtrahit admirationis incitamentum. |
14 | Magnetem lapidem novimus mirabilem ferri esse raptorem; quod cum primum vidi, vehementer inhorrui. Quippe cernebam a lapide ferreum anulum raptum atque suspensum; deinde tamquam ferro, quod rapuerat, vim dedisset suam communemque fecisset, idem anulus alteri admotus est eundemque suspendit, atque ut ille prior lapidi, sic alter anulus priori anulo cohaerebat; accessit eodem modo tertius, accessit et quartus; iamque sibi per mutua circulis nexis non implicatorum intrinsecus, sed extrinsecus adhaerentium quasi catena pependerat anulorum. |
15 | Quis istam virtutem lapidis non stuperet, quae illi non solum inerat, verum etiam per tot suspensa transibat et invisibilibus ea vinculis subligabat? Sed multo est mirabilius, quod a fratre et coepiscopo meo Severo Milevitano de isto lapide comperi. |
16 | Se ipsum namque vidisse narravit, quem ad modum Bathanarius quondam comes Africae, cum apud eum convivaretur episcopus, eundem protulerit lapidem et tenuerit sub argento ferrumque super argentum posuerit; deinde sicut subter movebat manum, qua lapidem tenebat, ita ferrum desuper movebatur, atque argento medio nihilque patiente concitatissimo cursu ac recursu infra lapis ab homine, supra ferrum rapiebatur a lapide. |
17 | Dixi quod ipse conspexi, dixi quod ab illo audivi, cui tamquam ipse viderim credidi. Quid etiam de isto magnete legerim dicam. Quando iuxta eum ponitur adamans, non rapit ferrum, et si iam rapuerat, ut ei propinquaverit, mox remittit. India mittit hos lapides; sed si eos nos cognitos iam desistimus admirari, quanto magis illi, a quibus veniunt, si eos facillimos habent, sic forsitan habent, ut nos calcem, quam miro modo aqua fervescentem, qua solet ignis extingui, et oleo non fervescentem, quo solet ignis accendi, quia in promptu nobis est, non miramur. |