2 | Quibus si respondebimus esse animalia profecto corruptibilia, quia mortalia, quae tamen in mediis ignibus vivant; nonnullum etiam genus vermium in aquarum calidarum scaturrigine reperiri, quarum fervorem nemo inpune contrectat; illos autem non solum sine ulla sui laesione ibi esse, sed extra esse non posse: aut nolunt credere, si ostendere non valemus; aut, si valuerimus sive oculis demonstrare res ipsas sive per testes idoneos edocere, non satis esse hoc ad exemplum rei, de qua quaestio est, eadem infidelitate contendent, quia haec animalia nec semper vivunt et in illis fervoribus sine doloribus vivunt; suae quippe naturae convenientibus vegetantur illis, non cruciantur elementis; quasi non incredibilius sit vegetari quam cruciari talibus rebus. |