Augustinus, De Civitate Dei, 21, Caput I
1 | Cum per Iesum Christum Dominum nostrum, iudicem vivorum atque mortuorum, ad debitos fines ambae pervenerint civitates, quarum est una Dei, altera diaboli, cuius modi supplicium sit futurum diaboli et omnium ad eum pertinentium, in hoc libro nobis, quantum ope divina valebimus, diligentius disputandum est. |
2 | Ideo autem hunc tenere ordinem malui, et postea disseram de felicitate sanctorum, quoniam utrumque cum corporibus erit et incredibilius videtur esse in aeternis corpora durare cruciatibus quam sine dolore ullo in aeterna beatitudine permanere; ac per hoc cum illam poenam non debere esse incredibilem demonstravero, adiuvabit me plurimum, ut multo facilius omni carens molestia inmortalitas corporis in sanctis futura credatur. |
3 | Nec a divinis ordo iste abhorret eloquiis, ubi aliquando quidem bonorum beatitudo prius ponitur, ut est illud: "Qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii;" sed aliquando et posterius, ut est: "Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et mittent in caminum ignis ardentem; illic erit fletus et stridor dentium; tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui," et illud: "Sic ibunt isti in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam," et in prophetis, quod commemorare longum est, nunc ille, nunc iste ordo, si quis inspiciat, invenitur. |
4 | Sed ego istum qua causa elegerim, dixi. |