monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XXIX <<<    

Augustinus, De Civitate Dei, 20, Caput XXX

1 Multa alia sunt scripturarum testimonia divinarum de novissimo iudicio Dei, quae si omnia colligam, nimis longum erit. Satis ergo sit, quod et novis et veteribus litteris sacris hoc praenuntiatum esse probavimus.
2 Sed veteribus per Christum futurum esse iudicium, id est iudicem Christum de caelo esse venturum, non tam, quam novis, evidenter expressum est, propterea quia, cum ibi dicit Dominus Deus se esse venturum vel Dominum Deum dicitur esse venturum, non consequenter intellegitur Christus.
3 Dominus enim Deus et Pater est et Filius et Spiritus sanctus; neque hoc tamen intestatum relinquere nos oportet. Primo itaque demonstrandum est, quem ad modum Iesus Christus tamquam Dominus Deus loquatur in propheticis libris, et tamen Iesus Christus evidenter appareat, ut et quando non sic apparet et tamen ad illud ultimum iudicium Dominus Deus dicitur esse venturus, possit Iesus Christus intellegi.
4 Est locus apud Esaiam prophetam, qui hoc quod dico evidenter ostendit. Deus enim per prophetam: "Audi me", inquit, "Iacob et Israel quem ego voco. Ego sum primus et ego in sempiternum, et manus mea fundavit terram et dextera mea firmavit caelum. Vocabo eos, et stabunt simul, et congregabuntur omnes et audient. Quis ei nuntiavit haec? Diligens te feci voluntatem tuam super Babylonem, ut auferrem semen Chaldaeorum. Et locutus sum et ego vocavi; adduxi eum et prosperam feci viam eius. Accedite ad me et audite haec. Non a principio in abscondito locutus sum; quando fiebant, ibi eram. Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus eius." Nempe ipse est, qui loquebatur sicut Dominus Deus; nec tamen intellegeretur Iesus Christus, nisi addidisset: "Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus eius."
Dixit hoc enim secundum formam servi, de re futura utens praeteriti temporis verbo, quem ad modum apud eundem prophetam legitur: "Sicut ovis ad immolandum ductus est."
Non enim ait: "ducetur", sed pro eo, quod futurum erat, praeteriti temporis verbum posuit.
5 Et assidue prophetia sic loquitur.
Est alius locus apud Zachariam, qui hoc evidenter ostendit, quod omnipotentem misit omnipotens: quis quem, nisi Deus Pater Deum Filium? Nam ita scriptum est: "Haec dicit Dominus omnipotens: Post gloriam misit me super gentes, quae spoliaverunt vos; quia qui tetigerit vos, quasi tangat pupillam oculi eius. Ecce ego inferam manum meam super eos, et erunt spolia his, qui servierant eis; et cognoscetis quia Dominus omnipotens misit me."
Ecce dicit Dominus omnipotens a Domino omnipotente se missum.
6 Quis hic audeat intellegere nisi Christum loquentem, scilicet ovibus quae perierant domus Israel? Ait namque in evangelio: "Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel;" quas hic comparavit pupillae oculi Dei propter excellentissimum dilectionis affectum; ex quo genere ovium etiam ipsi apostoli fuerunt.
7 Sed post gloriam resurrectionis utique suae (quae antequam fieret, ait evangelista: "Iesus nondum erat glorificatus)" etiam super gentes missus est in apostolis suis, ac sic impletum est quod in psalmo legitur: "Erues me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium," ut, qui spoliaverant Israelitas quibusque Israelitae servierant, quando sunt gentibus subditi, non vicissim eodem modo spoliarentur, sed ipsi spolia fierent Israelitarum (hoc enim apostolis promiserat dicens: "Faciam vos piscatores hominum," et uni eorum: "Ex hoc iam", inquit, "homines eris capiens);" spolia ergo fierent, sed in bonum, tamquam erepta vasa illi forti, sed fortius alligato.
Item per eundem prophetam Dominus loquens: "Et erit", inquit, "in die illa quaeram auferre omnes gentes quae veniunt contra Hierusalem, et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et misericordiae; et aspicient ad me pro eo quod insultaverunt, et plangent super eo planctum quasi super carissimum, et dolebunt dolore quasi super unigenitum."
Numquid nisi Dei est auferre omnes gentes inimicas sanctae civitatis Hierusalem, quae veniunt contra eam, id est contrariae sunt ei, vel, sicut alii sunt interpretati, veniunt super eam, id est, ut eam sibi subiciant; aut effundere super domum David et super habitatores eiusdem civitatis spiritum gratiae et misericordiae?
8 Hoc utique Dei est, et ex persona Dei dicitur per prophetam; et tamen hunc Deum haec tam magna et tam divina facientem se Christus ostendit adiungendo atque dicendo: "Et aspicient ad me pro eo quod insultaverunt, et plangent super eo planctum quasi super carissimum (sive dilectum) et dolebunt dolore quasi super unigenitum."
Paenitebit quippe Iudaeos in die illa, etiam eos, qui accepturi sunt spiritum gratiae et misericordiae, quod in eius passione insultaverint Christo, cum ad eum aspexerint in sua maiestate venientem eumque esse cognoverint, quem prius humilem in suis parentibus inluserunt; quamvis et ipsi parentes eorum tantae illius impietatis auctores resurgentes videbunt eum, sed puniendi iam, non adhuc corrigendi.
9 Non itaque hoc loco ipsi intellegendi sunt, ubi dictum est: "Et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et misericordiae; et aspicient ad me pro eo quod insultaverunt;" sed tamen de illorum stirpe venientes, qui per Heliam illo tempore credituri sunt. Sed sicut dicimus Iudaeis: "Vos occidistis Christum", quamvis hoc parentes eorum fecerint: sic et isti se dolebunt fecisse quodam modo, quod fecerunt illi, ex quorum stirpe descendunt.
10 Quamvis ergo accepto spiritu gratiae et misericordiae iam fideles non damnabuntur cum impiis parentibus suis, dolebunt tamen tamquam ipsi fecerint, quod ab illis factum est. Non igitur dolebunt reatu criminis, sed pietatis affectu.
11 Sane ubi dixerunt septuaginta interpretes: "Et aspicient ad me pro eo quod insultaverunt," sic interpretatum est ex Hebraeo: "Et aspicient ad me, quem confixerunt;" quo quidem verbo evidentius Christus crucifixus apparet. Sed illa insultatio, quam septuaginta ponere maluerunt, eius universae non defuit passioni.
12 Nam et detento et alligato et adiudicato et opprobrio ignominiosae vestis induto et spinis coronato et calamo in capite percusso et inridenter fixis genibus adorato et crucem suam portanti et in ligno iam pendenti utique insultaverunt. Proinde interpretationem non sequentes unam, sed utramque iungentes, cum et insultaverunt et confixerunt legimus, plenius veritatem dominicae passionis agnoscimus.
Cum ergo in propheticis litteris ad novissimum iudicium faciendum Deus legitur esse venturus, etsi eius alia distinctio non ponatur, tantummodo propter ipsum iudicium Christus debet intellegi, quia etsi Pater iudicabit, per adventum filii hominis iudicabit.
13 Nam ipse per suae praesentiae manifestationem "non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio," qui manifestabitur homo iudicaturus, sicut homo est iudicatus. Quis est enim alius, de quo item Deus loquitur per Esaiam sub nomine Iacob et Israel, de cuius semine corpus accepit?
14 quod ita scriptum est: "Iacob puer meus, suscipiam illum; Israel electus meus, adsumpsit eum anima mea. Dedi Spiritum meum in illum, iudicium gentibus proferet. Non clamabit neque cessabit neque audietur foris vox eius. Calamum quassatum non conteret et linum fumans non extinguet; sed in veritate proferet iudicium. Refulgebit et non confringetur, donec ponat in terra iudicium; et in nomine eius gentes sperabunt."
In Hebraeo non legitur Iacob et Israel; sed quod ibi legitur servus meus, nimirum septuaginta interpretes volentes admonere quatenus id accipiendum sit, quia scilicet propter formam servi dictum est, in qua se Altissimus humillimum praebuit, ipsius hominis nomen ad eum significandum posuerunt, de cuius genere eadem servi forma suscepta est.
15 Datus est in eum Spiritus sanctus, quod et columbae specie evangelio teste monstratum est; iudicium gentibus protulit, quia praenuntiavit futurum, quod gentibus erat occultum; mansuetudine non clamavit, nec tamen in praedicanda veritate cessavit; sed non est audita foris vox eius nec auditur, quando quidem ab eis, qui foris ab eius corpore praecisi sunt, non illi oboeditur; ipsosque suos persecutores Iudaeos, qui calamo quassato perdita integritate, lino fumanti amisso lumine comparati sunt, non contrivit, non extinxit, quia pepercit eis, qui nondum venerat eos iudicare, sed iudicari ab eis.
16 In veritate sane protulit iudicium praedicens eis, quando puniendi essent, si in sua malignitate persisterent. Refulsit in monte facies eius, in orbe fama eius; nec confractus sive contritus est, quia neque in se neque in ecclesia sua, ut esse desisteret, persecutoribus cessit; et ideo non est factum nec fiet, quod inimici eius dixerunt vel dicunt: "Quando morietur et peribit nomen eius? -- Donec ponat in terra iudicium."
Ecce manifestatum est quod absconditum quaerebamus; hoc enim est novissimum iudicium, quod ponet in terra, cum venerit ipse de caelo, de quo iam videmus impletum, quod hic ultimum positum est: "Et in nomine eius gentes sperabunt."
Per hoc certe quod negari non potest etiam illud credatur quod inpudenter negatur.
17 Quis enim speraret, quod etiam hi, qui nolunt adhuc credere in Christum, iam nobiscum vident et, quoniam negare non possunt, dentibus suis frendent et tabescunt? Quis, inquam, speraret gentes in Christi nomine speraturas, quando tenebatur ligabatur, caedebatur inludebatur, crucifigebatur, quando et ipsi discipuli spem perdiderant, quam in illo habere iam coeperant?
18 Quod tunc vix unus latro speravit in cruce, nunc sperant gentes longe lateque diffusae, et ne in aeternum moriantur, ipsa in qua ille mortuus est cruce signantur.
Nullus igitur vel negat vel dubitat per Christum Iesum tale, quale istis sacris litteris praenuntiatur, novissimum futurum esse iudicium, nisi qui eisdem litteris nescio qua incredibili animositate seu caecitate non credit, quae iam veritatem suam orbi demonstravere terrarum.
19 In illo itaque iudicio vel circa illud iudicium has res didicimus esse venturas, Helian Tbesbiten, fidem Iudaeorum, Antichristum persecuturum, Christum iudicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum malorumque diremptionem, mundi conflagrationem eiusdemque renovationem.
20 Quae omnia quidem ventura esse credendum est; sed quibus modis et quo ordine veniant, magis tunc docebit rerum experientia, quam nunc ad perfectum hominum intellegentia valet consequi. Existimo tamen eo quo a me commemorata sunt ordine esse ventura.
Duo nobis ad hoc opus pertinentes reliqui sunt libri, ut adiuvante Domino promissa compleamus; quorum erit unus de malorum supplicio, alius de felicitate iustorum; in quibus maxime, sicut Deus donaverit, argumenta refellentur humana, quae contra praedicta ac promissa divina sapienter sibi miseri rodere videntur et salubris fidei nutrimenta velut falsa et ridenda contemnunt.
21 Qui vero secundum Deum sapiunt, omnium, quae incredibilia videntur hominibus et tamen scripturis sanctis, quarum iam veritas multis modis adserta est, continentur, maximum argumentum tenent veracem Dei omnipotentiam, quem certum habent nullo modo in eis potuisse mentiri et posse facere quod inpossibile est infideli.
Augustinus HOME

bke1008.64v

Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XXIX <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik