1 | Cum autem admonuisset, ut meminissent legis Moysi (quoniam praevidebat eos multo adhuc tempore non eam spiritaliter, sicut oportuerat, accepturos), continuo subiecit: "< Et > ecce ego mittam vobis Helian Thesbiten, antequam veniat dies Domini magnus et inlustris, qui convertet cor patris ad filium et cor hominis ad proximum suum, ne forte veniens percutiam terram penitus." Per hunc Heliam magnum mirabilemque prophetam exposita sibi lege ultimo tempore ante iudicium Iudaeos in Christum verum, id est in Christum nostrum, esse credituros, celeberrimum est in sermonibus cordibusque fidelium. |
2 | Ipse quippe ante adventum iudicis Salvatoris non inmerito speratur esse venturus, qui etiam nunc vivere non inmerito creditur. Curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod evidentissime sancta scriptura testatur. Cum venerit ergo, exponendo legem spiritaliter; quam nunc Iudaei carnaliter sapiunt, "convertet cor patris ad filium," id est cor patrum ad filios; singularem quippe pro numero plurali interpretes septuaginta posuerunt; et est sensus, ut etiam filii sic intellegant legem, id est Iudaei, quem ad modum eam patres intellexerunt, id est prophetae, in quibus erat et ipse Moyses; sic enim cor patrum convertetur ad filios, cum intellegentia patrum perducetur ad intellegentiam filiorum; "et cor filiorum ad patres eorum," dum in id, quod senserunt illi, consentiunt et isti; ubi Septuaginta dixerunt: "Et cor hominis ad proximum suum." Sunt enim inter se valde proximi patres et filii. |
3 | Quamquam in verbis septuaginta interpretum, qui prophetice interpretati sunt, potest alius sensus idemque lectior inveniri, ut intellegatur Helias cor Dei Patris conversurus ad Filium; non utique agendo ut Pater diligat Filium, sed docendo quod Pater diligat Filium; ut et Iudaei, quem prius oderant, diligant eundem, qui noster est, Christum. |
4 | Iudaeis enim nunc aversum cor habet Deus a Christo nostro, quia hoc putant. Eis ergo tunc cor eius convertetur ad Filium, cum ipsi converso corde didicerint dilectionem Patris in Filium. Quod vero sequitur: "Et cor hominis ad proximum suum," id est, convertet Helias et cor hominis ad proximum suum: quid melius intellegitur quam cor hominis ad hominem Christum? |
5 | Cum enim sit in forma Dei Deus noster, formam servi accipiens esse dignatus est etiam proximus noster. Hoc ergo faciet Helias. "Ne forte", inquit, "veniam et percutiam terram penitus." Terra sunt enim, qui terrena sapiunt, sicut Iudaei carnales usque nunc; ex quo vitio contra Deum murmura illa venerunt: "Quia mali ei placent," et: "Vanus est qui servit Deo." |