monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XXVII <<<     >>> XXIX

Augustinus, De Civitate Dei, 20, Caput XXVIII

1 Quod vero subiungit idem propheta: "Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israel," praecepta et iudicia oportune commemorat post declaratum futurum tam magnum inter observatores legis contemptoresque discrimen; simul etiam ut discant legem spiritaliter intellegere et inveniant in ea Christum, per quem iudicem facienda est inter bonos et malos ipsa discretio.
2 Non enim frustra idem Dominus ait Iudaeis: "Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit."
Carnaliter quippe accipiendo legem et eius promissa terrena rerum caelestium figuras esse nescientes in illa murmura conruerunt, ut dicere auderent: "Vanus est qui servit Deo, et quid amplius, quia custodivimus mandata eius et quia ambulavimus supplices ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatos dicimus alienos, et aedificantur omnes qui faciunt iniquitatem."
Quibus eorum verbis quodam modo propheta compulsus est novissimum praenuntiare iudicium, ubi mali nec saltem falso sint beati, sed apertissime miserrimi appareant, et boni nulla temporali saltem miseria laborent, sed clara ac sempiterna beatitudine perfruantur. Dixerat quippe istorum talia quaedam verba etiam superius dicentium: "Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent."
Ad haec, inquam, contra Deum murmura pervenerunt legem Moysi accipiendo carnaliter.
3 Unde et ille in psalmo septuagensimo secundo paene commotos dicit fuisse pedes suos et effusos gressus suos, utique in lapsum, quia zelavit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens; ita ut inter cetera diceret: "Quo modo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo?" diceret etiam: "Numquid vano iustificavi cor meum et laui in innocentibus manus meas?"
Ut autem solveret hanc difficillimam quaestionem, quae fit, cum videntur boni esse miseri et felices mali: "Hoc", inquit, "labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei et intellegam in novissima."
Iudicio quippe novissimo non sic erit; sed in aperta iniquorum miseria et aperta felicitate iustorum longe quam nunc est aliud apparebit.
Augustinus HOME

bke1008.63r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik