monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XXIV <<<     >>> XXVI

Augustinus, De Civitate Dei, 20, Caput XXV

1 Propheta Malachiel sive Malachi, qui et angelus dictus est, qui etiam Esdras sacerdos, cuius alia in canonem scripta recepta sunt, ab aliquibus creditur (nam de illo hanc esse Hebraeorum opinionem dicit Hieronymus), iudicium novissimum prophetat dicens: "Ecce venit, dicit Dominus omnipotens; et quis sustinebit diem introitus eius, aut quis ferre poterit ut aspiciat eum? Quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii et quasi herba lavantium; et sedebit conflans et mundans sicut argentum et sicut aurum, et mundabit filios Levi, et fundet eos sicut aurum et argentum; et erunt Domino offerentes hostias in iustitia, et placebit Domino sacrificium Iudae et Hierusalem, sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. Et accedam ad vos in iudicio, et ero testis velox super maleficos et super adulteros et super eos, qui iurant in nomine meo mendaciter, et qui fraudant mercedem mercennarios et opprimunt per potentiam viduas et percutiunt pupillos et pervertunt iudicium advenae, et qui non timent me, dicit Dominus omnipotens; quoniam ego Dominus Deus vester, et non mutor."
Ex his quae dicta sunt videtur evidentius apparere in illo iudicio quasdam quorundam purgatorias poenas futuras.
2 Ubi enim dicitur: "Quis sustinebit diem introitus eius, aut quis ferre poterit, ut aspiciat eum? Quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii et quasi herba lavantium; et sedebit conflans et mundans sicut argentum et sicut aurum et mundabit filios Levi et fundet eos sicut aurum et argentum:" quid aliud intellegendum est?
3 Dicit tale aliquid et Esaias: "Lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem emundabit de medio eorum spiritu iudicii et spiritu combustionis."
Nisi forte sic eos dicendum est emundari a sordibus et eliquari quodam modo, cum ab eis mali per poenale iudicium separantur, ut illorum segregatio atque damnatio purgatio sit istorum, quia sine talium de cetero permixtione victuri sunt.
4 Sed cum dicit: "Et emundabit filios Levi et fundet eos sicut aurum et argentum; et erunt Domino offerentes hostias in iustitia, et placebit Domino sacrificium Iudae et Hierusalem," utique ostendit eos ipsos, qui emundabuntur, deinceps in sacrificiis iustitiae Domino esse placituros, ac per hoc ipsi a sua iniustitia mundabuntur, in qua Domino displicebant.
5 Hostiae porro in plena perfectaque iustitia, cum mundati fuerint, ipsi erunt. Quid enim acceptius Deo tales offerunt quam se ipsos? Verum ista quaestio de purgatoriis poenis, ut diligentius pertractetur, in tempus aliud differenda est.
6 Filios autem Levi et Iudam et Hierusalem ipsam Dei ecclesiam debemus accipere, non ex Hebraeis tantum, sed ex aliis etiam, gentibus congregatam; nec talem, qualis nunc est, ubi, "si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est;" sed qualis tunc erit, velut area per ventilationem, ita per iudicium purgata novissimum, eis quoque igne mundatis, quibus talis mundatio necessaria est, ita ut nullus omnino sit, qui offerat sacrificium pro peccatis suis.
7 Omnes enim qui sic offerunt, profecto in peccatis sunt, pro quibus dimittendis offerunt, ut, cum obtulerint acceptumque Deo fuerit, tunc dimittantur.
Augustinus HOME

bke1008.60v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik