1 | Multa de iudicio novissimo dicuntur in psalmis, sed eorum plura transeunter et strictim. Hoc tamen quod de fine huius saeculi apertissime ibi dictum est, nequaquam silentio praeteribo. "Principio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterescent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient." Quid est quod Porphyrius, cum pietatem laudet Hebraeorum, qua magnus et verus et ipsis numinibus terribilis ab eis colitur Deus, Christianos ob hoc arguit maximae stultitiae etiam ex oraculis deorum suorum, quod istum mundum dicunt esse periturum? | |
2 | Ecce in litteris pietatis Hebraeorum dicitur Deo, quem confitente tanto philosopho etiam ipsa numina perhorrescunt: "Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt." Numquid quando caeli peribunt, mundus, cuius idem caeli superior pars est et tutior, non peribit? | |
3 | Si haec sententia Iovi displicet, cuius, ut scribit iste philosophus, velut grauvoris auctoritatis oraculo in Christianorum credulitate culpatur: cur non similiter sapientiam tamquam stultitiam culpat Hebraeorum, in quorum libris piissimis invenitur? | |
4 | Porro si in illa sapientia, quae Porphyrio tam multum placet, ut eam deorum quoque suorum vocibus praedicet, legitur caelos esse perituros: cur usque adeo vana est ista fallacia, ut in fide Christianorum vel inter cetera vel prae ceteris hoc detestentur, quod in ea periturus creditur mundus, quo utique nisi pereunte caeli perire non possunt? | |
5 | Et in litteris quidem sacris, quae proprie nostrae sunt, non Hebraeis nobisque communes, id est in evangelicis et apostolicis libris legitur: "Praeterit figura huius mundi;" legitur: "Mundus transit;" legitur: "Caelum et terra transibunt." Sed puto, quod praeterit, transit, transibunt aliquanto mitius dicta sunt quam peribunt. | |
6 | In epistula quoque apostoli Petri, ubi aqua inundatus qui tunc erat perisse dictus est mundus, satis clarum est, et quae pars mundi a toto significata, et quatenus perisse sit dicta, et qui caeli repositi igni reservandi in diem iudicii et perditionis hominum impiorum; et in eo quod paulo post ait: "Veniet dies Domini ut fur, in quo caeli magno impetu transcurrent, elementa autem ardentia resolventur, et terra et quae in ipsa sunt opera exurentur;" ac deinde subiecit: "His omnibus pereuntibus quales oportet esse vos?" possunt illi caeli intellegi perituri, quos dixit repositos igni reservandos, et ea elementa accipi arsura, quae in hac ima mundi parte subsistunt procellosa et turbulenta, in qua eosdem caelos dixit esse repositos, salvis illis superioribus et in sua integritate manentibus, in quorum firmamento sunt sidera constituta. | |
7 | Nam et illud quod scriptum est, stellas de caelo esse casuras, praeter quod potest multo probabilius et aliter intellegi, magis ostendit mansuros esse illos caelos, si tamen stellae inde casurae sunt; cum vel tropica sit locutio, quod est credibilius, vel in isto imo caelo futurum sit, utique mirabilius quam nunc fit. | |
8 | Unde et illa stella Vergiliana
| |
9 | Ubi enim dicitur: "Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt," quam nullum eorum ab opere Dei, tam nullum eorum a perditione secernitur. Non enim dignabuntur de Petri apostoli locutione, quem vehementer oderunt, Hebraeorum defendere pietatem, deorum suorum oraculis adprobatam, ut saltem, ne totus mundus periturus esse credatur, sic a toto pars accipiatur in eo, quod dictum est: Ipsi peribunt, cum soli caeli infimi perituri sint, quem ad modum in apostolica illa epistula a toto pars accipitur, quod diluvio perisse dictus est mundus, quamvis sola eius cum suis caelis pars ima perierit. | |
10 | Sed quia hoc, ut dixi, non dignabuntur, ne vel apostoli Petri adprobent sensum, vel tantum concedant conflagrationi novissimae, quantum dicimus valuisse diluvium, qui nullis aquis, nullis flammis totum genus humanum perire posse contendunt: restat ut dicant, quod propterea dii eorum Hebraeam sapientiam laudaverint, quia istum psalmum non legerant. In psalmo etiam quadragensimo nono de iudicio Dei novissimo intellegitur dictum: "Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas valida. Advocabit caelum sursum et terram discernere populum suum. Congregate illi iustos eius, qui disponunt testamentum eius super sacrificia." Hoc nos de Domino Iesu Christo intellegimus, quem speramus de caelo esse venturum ad vivos et mortuos iudicandos. | |
11 | Manifestus enim veniet inter iustos et iniustos iudicaturus iuste, qui prius venit occultus ab iniustis iudicandus iniuste. Ipse, inquam, manifestus veniet et non silebit, id est, in voce iudicis evidens apparebit, qui prius cum venisset occultus, ante iudicem siluit, quando sicut ovis ad immolandum ductus est et sicut agnus coram tondente fuit sine voce, quem ad modum de illo per Esaiam legimus prophetatum et in evangelio videmus impletum. | |
12 | De igne vero et tempestate, cum in Esaiae prophetia tale aliquid tractaremus, quo modo essent haec intellegenda, iam diximus. Quod vero dictum est: "Advocabit caelum sursum;" quoniam sancti et iusti recte caelum appellantur, nimirum hoc est, quod ait apostolus: "Simul cum illis rapiemur in nubibus in obviam Christo in aera." Nam secundum litterae superficiem, quo modo advocatur caelum sursum, quasi possit esse nisi sursum? | |
13 | Quod autem adiunctum est: Et terram discernere populum suum, si tantummodo subaudiatur advocabit, id est advocabit et terram, nec subaudiatur sursum, hunc videtur habere sensum secundum rectam fidem, ut caelum intellegatur in eis, qui cum illo iudicaturi sunt, et terra in eis, qui iudicandi sunt; ut advocabit caelum sursum non hic intellegamus "rapiet in aera", sed "in iudiciarias eriget sedes". Potest et illud intellegi advocabit caelum sursum "advocabit angelos in supernis et excelsis locis, cum quibus descendat ad faciendum iudicium"; advocabit et terram, id est homines in terra utique iudicandos. | |
14 | Si autem utrumque subaudiendum est, cum dicitur et terram, id est et advocabit et sursum, ut iste sit sensus: Advocabit caelum sursum, et terram advocabit sursum: nihil melius intellegi existimo quam omnes qui rapientur in obviam Christo in aera, sed caelum dictum propter animas, terram propter corpora. | |
15 | Discernere porro populum suum, quid est nisi per iudicium separare bonos a malis, tamquam oves ab haedis? Deinde conversio sermonis ad angelos facta est: "Congregate illi iustos eius;" profecto enim per angelicum ministerium res tanta peragenda est. Si autem quaerimus, quos iustos ei congregaturi sint angeli: Qui disponunt", inquit, "testamentum eius super sacrificia. Haec est omnis vita iustorum: disponere testamentum Dei super sacrificia. Aut enim opera misericordiae sunt super sacrificia, id est sacrificiis praeponenda, iuxta sententiam Dei dicentis: "Misericordiam volo quam sacrificium;" aut si super sacrificia "in sacrificiis" intellegitur dictum, quo modo super terram fieri dicitur quod fit utique in terra: profecto ipsa opera misericordiae sunt sacrificia, quibus placetur Deo, sicut in libro huius operis decimo me disseruisse reminiscor; in quibus operibus disponunt iusti testamentum Dei, quia propter promissiones, quae novo eius testamento continentur, haec faciunt. | |
16 | Unde congregatis sibi iustis suis et ad suam dexteram constitutis novissimo utique iudicio dicturus est Christus: "Venite, benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, et cetera" quae ibi proferuntur de bonorum operibus bonis et eorum praemiis sempiternis per ultimam sententiam iudicantis. |