monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XXII <<<     >>> XXIV

Augustinus, De Civitate Dei, 20, Caput XXIII

1 Daniel de hoc ultimo iudicio sic prophetat, ut Antichristum quoque prius venturum esse praenuntiet atque ad aeternum regnum sanctorum perducat narrationem suam. Cum enim visione prophetica quattuor bestias significantes quattuor regna vidisset, ipsumque quartum a quodam rege superatum, qui Antichristus agnoscitur, et post haec aeternum regnum filii hominis, qui intellegitur Christus: "Horruit", inquit, "spiritus meus, ego Daniel, in habitudine mea, et visus capitis mei conturbabant me. Et accessi", inquit, "ad unum de stantibus, et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his, et dixit mihi veritatem."
Deinde, quid audierit ab illo, a quo de omnibus his quaesivit, tamquam eo sibi exponente sic loquitur: "Hae bestiae magnae quattuor quattuor regna surgent in terra, quae auferentur, et accipient regnum sancti Altissimi et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum. Et quaerebam", inquit, "diligenter de bestia quarta, quae erat differens prae omni bestia, terribilis amplius -- dentes eius ferrei et ungues eius aerei, manducans et comminuens et reliqua pedibus suis conculcans -- et de cornibus eius decem, quae erant in capite eius, et de altero, quod ascendit et excussit de prioribus tria; cornu illud in quo erant oculi et os loquens magna, et visus eius maior ceteris. Videbam, et cornu illud faciebat bellum cum sanctis, et praevalebat ad ipsos, donec venit vetustus dierum, et regnum dedit sanctis Altissimi; et tempus pervenit, et regnum obtinuerunt sancti."
Haec Daniel quaesisse se dixit.
2 Deinde quid audierit continuo subiungens: "Et dixit", inquit (id est ille, a quo quaesierat, respondit et dixit): "Bestia quarta quartum regnum erit in terra, quod praevalebit omnibus regnis; et manducabit omnem terram, et conculcabit eam et concidet. Et decem cornua eius decem reges surgent; et post eos surget alius, qui superabit malis omnes, qui ante eum fuerunt; et tres reges humiliabit et verba adversus Altissimum loquetur et sanctos Altissimi conteret et suspicabitur mutare tempora et legem; et dabitur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium tempus. Et iudicium sedebit, et principatum removebunt ad exterminandum et perdendum usque in finem; et regnum et potestas et magnitudo regum, qui sub omni caelo sunt, data est sanctis Altissimi. Et regnum eius regnum sempiternum; et omnes principatus ipsi servient et obaudient. Hoc usque", inquit, "finis sermonis. Ego Daniel; multum cogitationes meae conturbabant me, et forma mea inmutata est super me, et verbum in corde meo conservavi."
Quattuor illa regna exposuerunt quidam Assyriorum, Persarum, Macedonum et Romanorum.
3 Quam vero convenienter id fecerint, qui nosse desiderant, legant presbyteri Hieronymi librum in Danielem satis erudite diligenterque conscriptum. Antichristi tamen adversus ecclesiam saevissimum regnum licet exiguo spatio temporis sustinendum, donec Dei ultimo iudicio regnum sancti accipiant sempiternum, qui vel dormitans haec legit, dubitare non sinitur.
4 Tempus quippe et tempora et dimidium temporis unum annum esse et duo et dimidium ac per hoc tres annos et semissem etiam numero dierum posterius posito dilucescit, aliquando in scripturis et mensum numero declaratur.
5 Videntur enim tempora indefinite hic dicta lingua Latina; sed per dualem numerum dicta sunt, quem Latini non habent. Sicut autem Graeci, ita hunc dicuntur habere et Hebraei. Sic ergo dicta sunt tempora, tamquam dicerentur duo tempora. Vereri me sane fateor, ne in decem regibus, quos tamquam decem homines videtur inventurus Antichristus, forte fallamur, atque ita ille inopinatus adveniat, non existentibus tot regibus in orbe Romano.
6 Quid si enim numero isto denario universitas regum significata est, post quos ille venturus est; sicut millenario, centenario, septenario significatur plerumque universitas, et aliis atque aliis numeris, quos nunc commemorare non est necesse?
Alio loco idem Daniel: "Et erit", inquit, "tempus tribulationis, qualis non fuit ex quo nata est gens super terram usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro. Et multi dormientium in terrae aggere exurgent: hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem aeternam. Et intellegentes fulgebunt sicut claritas firmamenti, et ex iustis multi sicut stellae in saecula et adhuc."
Sententiae illi evangelicae est locus iste simillimus de resurrectione dumtaxat corporum mortuorum.
7 Nam qui illic dicti sunt esse in monumentis, ipsi hic dormientes in terrae aggere, vel, sicut alii interpretati sunt, in terrae pulvere; et sicut ibi procedent dictum est, ita hic exurgent; sicut ibi "qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii:" ita et isto loco "hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem aeternam."
Non autem diversum putetur, quod, cum ibi positum sit omnes qui sunt in monumentis, hic non ait propheta omnes, sed multi dormientium in terrae aggere.
8 Ponit enim aliquando scriptura pro omnibus multos. Propterea et Abrahae dictum est: "Patrem multarum gentium posui te," cui tamen alio loco: "In semine", inquit, "tuo benedicentur omnes gentes."
De tali autem resurrectione huic quoque ipsi prophetae Danieli paulo post dicitur: "Et tu veni et requiesce; adhuc enim dies in completionem consummationis, et requiesces et resurges in sorte tua in fine dierum."
Augustinus HOME

bke1008.56v

Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XXII <<<     >>> XXIV
monumenta.ch > Augustinus > 23

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik