monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XX <<<     >>> XXII

Augustinus, De Civitate Dei, 20, Caput XXI

1 Propheta Esaias: "Resurgent", inquit, "mortui et resurgent qui erant in sepulcris, et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim, qui abs te est, sanitas illis est; terra vero impiorum cadet."
Totum illud superius ad resurrectionem pertinet beatorum.
2 Quod autem ait: "Terra vero impiorum cadet," bene intellegitur dictum: "Corpora vero impiorum ruina damnationis excipiet." Iam porro si de bonorum resurrectione quod dictum est diligentius et distinctius velimus intueri, ad primam referendum est quod dictum est: "Resurgent mortui;" ad secundam vero quod sequitur: "Et resurgent qui erant in sepulcris."
Iam si et illos inquiramus sanctos, quos hic vivos inventurus est Dominus, eis congrue deputabitur quod adiunxit: "Et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim, qui abs te est, sanitas illis est."
Sanitatem loco isto inmortalitatem rectissime accipimus; ea namque est plenissima sanitas, quae non reficitur alimentis tamquam cotidianis medicamentis.
3 Item de iudicii die spem prius dans bonis, deinde terrens malos idem propheta sic loquitur: "Haec dicit Dominus: Ecce ego declino in eos ut flumen pacis et ut torrens inundans gloriam gentium. Filii eorum super umeros portabuntur et super genua consolabuntur. Quem ad modum si quem mater consoletur, ita ego vos consolabor; et in Hierusalem consolabimini, et videbitis, et gaudebit cor vestrum et ossa vestra ut herba exorientur. Et cognoscetur manus Domini colentibus eum, et comminabitur contumacibus. Ecce enim Dominus ut ignis veniet, et ut tempestas currus eius, reddere in indignatione vindictam et vastationem in flamma ignis. In igne enim Domini iudicabitur omnis terra et in gladio eius omnis caro; multi vulnerati erunt a Domino."
In bonorum promissione flumen pacis profecto abundantiam pacis illius debemus accipere, qua maior esse non possit.
4 Hac utique in fine rigabimur; de qua in praecedenti libro abundanter locuti sumus. Hoc flumen se in eos declinare dicit, quibus tantam beatitudinem pollicetur, ut intellegamus in illius felicitatis regione, quae in caelis est, hoc flumine omnia satiari; sed quia et terrenis corporibus pax incorruptionis atque inmortalitatis inde influet, ideo declinare se dixit hoc flumen, ut de supernis quodam modo etiam inferiora perfundat et homines aequales angelis reddat.
5 Hierusalem quoque, non illam quae servit cum filiis suis, sed liberam matrem nostram intellegamus secundum apostolum aeternam in caelis. Ibi post labores aerumnarum curarumque mortalium consolabimur, tamquam parvuli eius in umeris genibusque portati.
6 Rudes enim nos et novos blandissimis adiutoriis insolita nobis beatitudo illa suscipiet. Ibi videbimus, et gaudebit cor nostrum. Nec expressit quid videbimus; sed quid nisi Deum? ut impleatur in nobis promissum evangelicum: "Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt," et omnia illa, quae nunc non videmus, credentes autem pro modulo capacitatis humanae longe minus quam sunt atque incomparabiliter cogitamus. "Et videbitis", inquit, "et gaudebit cor vestrum."
Hic creditis, ibi videbitis.
Sed quoniam dixit: "Et gaudebit cor vestrum," ne putaremus illa bona Hierusalem ad nostrum tantummodo spiritum pertinere: "Et ossa", inquit, "vestra ut herba exorientur;" ubi resurrectionem corporum strinxit, velut quod non dixerat reddens; neque enim cum viderimus fiet, sed cum fuerit facta videbimus.
7 Nam et de caelo novo ac terra nova iam supra dixerat, dum ea, quae sanctis promittuntur in fine, saepe ac multiformiter diceret. "Erit", inquit, "caelum novum et terra nova, et non erunt memores priorum, nec ascendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exultationem invenient in ea. Ecce ego faciam Hierusalem exultationem et populum meum laetitiam; et exultabo in Hierusalem et laetabor in populo meo; et ultra non audietur in illa vox fletus, et cetera," quae quidam ad illos carnales mille annos referre conantur.
8 Locutiones enim tropicae propriis prophetico more miscentur, ut ad intellectum spiritalem intentio sobria cum quodam utili ac salubri labore perveniat; pigritia vero carnalis vel ineruditae atque inexercitatae tarditas mentis contenta litterae superficie nihil putat interius requirendum.
9 Haec de propheticis verbis, quae ante istum locum scripta sunt, satis dixerim. In hoc autem loco, unde ad illa digressi sumus, cum dixisset: "Et ossa vestra ut herba exorientur," ut resurrectionem carnis quidem, sed tamen bonorum se nunc commemorare monstraret, adiunxit: "Et cognoscetur manus Domini colentibus eum."
Quid est hoc nisi manus distinguentis cultores suos a contemptoribus suis?
10 De quibus sequentia contexens: "Et comminabitur", inquit, "contumacibus," sive, ut ait alius interpres, incredulis. Nec tunc comminabitur, sed quae nunc dicuntur minaciter, tunc efficaciter implebuntur. "Ecce enim Dominus", inquit, "ut ignis veniet et ut tempestas currus eius, reddere in indignatione vindictam et vastationem in flamma ignis. In igne enim Domini iudicabitur omnis terra et in gladio eius omnis caro; multi vulnerati erunt a Domino."
Sive igne sive tempestate sive gladio poenam iudicii significat; quando quidem ipsum Dominum quasi ignem dicit esse venturum, eis profecto quibus poenalis erit eius adventus.
11 Currus vero eius (nam pluraliter dicti sunt) angelica ministeria non inconvenienter accipimus. Quod autem ait omnem terram et omnem carnem in eius igne et gladio iudicari, non etiam hic spiritales intellegamus et sanctos, sed terrenos atque carnales, de qualibus dictum est: "Qui terrena sapiunt," et: "Sapere secundum carnem mors est;" et quales omnino caro appellantur a Domino, ubi dicit:
Non permanebit spiritus meus, in hominibus istis, quoniam caro sunt.
12 Quod vero hic positum est: "Multi vulnerati erunt a Domino," isto fiet vulnere mors secunda. Potest quidem et ignis et gladius et vulnus accipi in bono. Nam et ignem Dominus velle se dixit mittere in mundum, et visae sunt illis linguae divisae velut ignis, quando venit Spiritus sanctus, et: "Non veni", inquit, "idem Dominus, pacem mittere in terram, sed gladium," et sermonem Dei dicit scriptura gladium bis acutum propter aciem geminam testamentorum duorum, et in cantico canticorum caritate se dicit sancta ecclesia vulneratam, velut amoris impetu sagittatam.
13 Sed hic cum legimus vel audimus ultorem Dominum esse venturum, quem ad modum haec intellegenda sint, clarum est.
Deinde breviter commemoratis eis, qui per hoc iudicium consumentur, sub figura ciborum in lege vetere vetitorum, a quibus se non abstinuerunt, peccatores impiosque significans recapitulat ab initio gratiam novi testamenti a primo Salvatoris adventu usque ad ultimum iudicium, de quo nunc agimus, perducens finiensque sermonem.
14 Narrat namque Dominum dicere se venire, ut congreget omnes gentes, easque venturas et visuras eius gloriam. "Omnes enim, sicut dicit apostolus, peccaverunt et egent gloria Dei."
Et relicturum se dicit super eos signa, quae utique mirantes credant in eum; et emissurum ex illis salvatos in gentes diversas et longinquas insulas, quae non audierunt nomen eius neque viderunt eius gloriam; et adnuntiaturos gloriam eius in gentibus et adducturos fratres istorum, quibus loquebatur, id est in fide sub Deo Patre fratres Israelitarum electorum; adducturos autem ex omnibus gentibus munus Domino in iumentis et vehiculis (quae iumenta et vehicula bene intelleguntur adiutoria esse divina per cuiusque generis ministeria Dei, vel angelica vel humana) in sanctam civitatem Hierusalem, quae nunc in sanctis fidelibus est diffusa per terras.
15 Ubi enim divinitus adiuvantur, ibi credunt, et ubi credunt, ibi veniunt. Comparavit autem illos Dominus tamquam per similitudinem filiis Israel offerentibus ei suas hostias cum psalmis in domo eius, quod ubique iam facit ecclesia; et promisit ab ipsis se accepturum sibi sacerdotes et Levitas; quod nihilo minus fieri nunc videmus.
16 Non enim ex genere carnis et sanguinis, sicut erat primum secundum ordinem Aaron; sed, sicut oportebat in testamento novo, ubi secundum ordinem Melchisedech summus sacerdos est Christus, pro cuiusque merito, quod in eum gratia divina contulerit, sacerdotes et Levitas eligi nunc videmus, qui non isto nomine, quod saepe adsequuntur indigni, sed ea, quae non est bonis malisque communis, sanctitate pensandi sunt.
Haec cum de ista, quae nunc inpertitur ecclesiae, perspicua nobisque notissima Dei miseratione dixisset, promisit et fines, ad quos per ultimum iudicium facta bonorum malorumque discretione venietur, dicens per prophetam, vel de Domino dicens ipse propheta: "Quo modo enim caelum novum et terra nova manebit coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum, et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato. Veniet omnis caro in conspectu meo adorare in Hierusalem, dixit Dominus; et egredientur et videbunt membra hominum, qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur, et erunt visui omni carni."
Ad hoc iste propheta terminavit librum, ad quod terminabitur saeculum.
17 Quidam sane non interpretati sunt: Membra hominum, sed cadavera virorum, per cadavera significantes evidentem corporum poenam; quamvis cadaver nisi caro exanimis non soleat nuncupari, illa vero animata erunt corpora, alioquin nulla poterunt sentire tormenta; nisi forte, quia mortuorum erunt corpora, id est eorum, qui in secundam mortem cadent, ideo non absurde etiam cadavera dici possunt.
18 Unde est et illud, quod ab eodem propheta dictum iam supra posui: "Terra vero impiorum cadet."
Quis autem non videat a cadendo esse appellata cadavera? Virorum autem pro eo posuisse illos interpretes, quod est "hominum", manifestum est.
19 Neque enim quisquam dicturus est praevaricatrices feminas in illo supplicio non futuras; sed ex potiore, praesertim de quo femina facta est, uterque sexus accipitur. Verum, quod ad rem maxime pertinet, cum et in bonis dicitur: "Veniet omnis caro," quia ex omni genere hominum populus ille constabit (non enim omnes homines ibi erunt, quando in poenis plures erunt), -- sed, ut dicere coeperam, cum et in bonis caro et in malis membra vel cadavera nominantur: profecto post resurrectionem carnis, cuius fides his rerum vocabulis omnino firmatur, illud, quo boni et mali suis finibus dirimentur, futurum esse iudicium declaratur.
Augustinus HOME

bke1008.53r

Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XX <<<     >>> XXII
monumenta.ch > Augustinus > 21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik