1 | Sed hic apostolus tacuit de resurrectione mortuorum; ad eosdem autem scribens in epistula prima: "Nolumus", inquit, "ignorare vos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent. Nam si credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit: ita et Deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum illo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos viventes, qui reliqui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui ante dormierunt; quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui in Christo resurgent primo; deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus in obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus." Haec verba apostolica resurrectionem mortuorum futuram, quando veniet Christus, utique ad vivos et mortuos iudicandos, praeclarissime ostendunt. Sed quaeri solet, utrum illi, quos hic viventes inventurus est Christus, quorum personam in se atque illos, qui tunc secum vivebant, transfigurabat apostolus, numquam omnino morituri sint, an ipso temporis puncto, quo cum resurgentibus rapientur in nubibus in obviam Christo in aera, ad inmortalitatem per mortem mira celeritate transibunt. |
2 | Neque enim dicendum est fieri non posse, ut, dum per aera in sublime portantur, in illo spatio et moriantur et revivescant. Quod enim ait: "Et ita semper cum Domino erimus," non sic accipiendum est, tamquam in aere nos dixerit semper cum Domino esse mansuros; quia nec ipse utique ibi manebit, quia veniens transiturus est; venienti quippe ibitur obviam, non manenti; sed ita cum Domino erimus, id est, sic erimus habentes corpora sempiterna, ubicumque cum illo fuerimus. |
3 | Ad hunc autem sensum, quo existimemus etiam illos, quos hic vivos inventurus est Dominus, in ipso parvo spatio et passuros mortem et accepturos inmortalitatem, ipse apostolus nos videtur urgere, ubi dicit: "In Christo omnes vivificabuntur;" cum alio loco de ipsa loquens resurrectione corporum dicat: "Tu quod seminas, non vivificatur, nisi moriatur." Quo modo igitur, quos viventes hic Christus inveniet, per inmortalitatem in illo vivificabuntur, etsi non moriantur, cum videamus propter hoc esse dictum: "Tu quod seminas, non vivificatur, nisi moriatur?" Aut si recte non dicimus seminari nisi ea corpora hominum, quae moriendo quoquo modo revertuntur in terram (sicut sese habet etiam illa in transgressorem patrem generis humani divinitus prolata sententia: "Terra es et in terram ibis):" fatendum est istos, quos nondum de corporibus egressos cum veniet Christus inveniet, et istis verbis apostoli et illis de genesi non teneri; quoniam sursum in nubibus rapti non utique seminantur, quia nec eunt in terram nec redeunt, sive nullam prorsus experiantur mortem sive paululum in aere moriantur. Sed aliud rursus occurrit, quod idem dixit apostolus, cum de resurrectione corporum ad Corinthios loqueretur: "Omnes resurgemus," vel sicut alii codices habent: "Omnes dormiemus." Cum ergo nec resurrectio fieri, nisi mors praecesserit, possit, nec dormitionem possimus illo loco intellegere nisi mortem: quo modo omnes vel dormient vel resurgent, si tam multi, quos in corpore inventurus est Christus, nec dormient nec resurgent? |
4 | Si ergo sanctos, qui reperientur Christo veniente viventes eique in obviam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros et ad eadem mox inmortalia redituros, nullas in verbis apostoli patiemur angustias, sive ubi dicit: "Tu quod seminas, non vivificatur, nisi moriatur," sive ubi dicit: "Omnes resurgemus" aut: "Omnes dormiemus;" quia nec illi per inmortalitatem vivificabuntur, nisi, quamlibet paululum, tamen ante moriantur, ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione praecedunt, quamvis brevissima, non tamen nulla. |
5 | Cur autem nobis incredibile videatur illam multitudinem corporum in aere quodam modo seminari atque ibi protinus inmortaliter atque incorruptibiliter revivescere, cum credamus, quod idem ipse apostolus apertissime dicit, in ictu oculi futuram resurrectionem et in membra sine fine victura tanta facilitate tamque inaestimabili velocitate rediturum antiquissimorum cadaverum pulverem? |
6 | Nec ab illa sententia, qua homini dictum est: "Terra es et in terram ibis," futuros illos sanctos arbitremur inmunes, si eorum morientium in terram non reccident corpora, sed, sicut in ipso raptu morientur, ita et resurgent, dum feruntur in aera. In terram quippe ibis est "in hoc ibis amissa vita, quod eras antequam sumeres vitam"; id est, hoc eris exanimatus, quod eras antequam esses animatus (terrae quippe insufflavit Deus in faciem flatum vitae, cum factus est homo in animam vivam); tamquam diceretur: "Terra es animata, quod non eras; terra eris exanimis, sicut eras"; quod sunt et antequam putrescant omnia corpora mortuorum; quod erunt et illa, si morientur, ubicumque moriantur, cum vita carebunt, quam continuo receptura sunt. |
7 | Sic ergo ibunt in terram, quia ex vivis hominibus terra erunt, quem ad modum it in cinerem, quod fit cinis; it in vetustatem, quod fit vetus; it in testam, quod ex luto fit testa; et alia sescenta sic loquimur. Quo modo autem sit futurum, quod nunc pro nostrae ratiunculae viribus utcumque conicimus, tunc erit potius, ut nosse possimus. |
8 | Resurrectionem quippe mortuorum futuram et in carne, quando Christus venturus est vivos iudicaturus et mortuos, oportet, si Christiani esse volumus, ut credamus; sed non ideo de hac re inanis est fides nostra si, quem ad modum futura sit, perfecte conprehendere non valemus. Verum iam, sicut < supra > promisimus, de hoc iudicio Dei novissimo etiam prophetici veteres libri quid praenuntiaverint, quantum satis esse videbitur, debemus ostendere; quae, sicut arbitror, non tanta mora necesse erit tractari et exponi, si istis, quae praemisimus, lector curaverit adiuvari. |