monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XVI <<<     >>> XVIII

Augustinus, De Civitate Dei, 20, Caput XVII

1 "Et civitatem", inquit, "magnam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, aptatam, quasi novam nuptam ornatam marito suo. Et audivi vocem magnam de throno dicentem. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et erunt ipsi populus eius, et ipse Deus erit cum eis. Et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum; et mors iam non erit neque luctus neque clamor, sed nec dolor ullus, quia priora abierunt. Et dixit sedens in throno: Ecce nova facio omnia."
De caelo descendere ista civitas dicitur, quoniam caelestis est gratia, qua Deus eam fecit.
2 Propter quod ei dicit etiam per Esaiam: "Ego sum Dominus faciens te."
Et de caelo quidem ab initio sui descendit, ex quo per huius saeculi tempus gratia Dei desuper veniente per lavacrum regenerationis in Spiritu sancto misso de caelo subinde cives eius adcrescunt.
3 Sed per iudicium Dei, quod erit novissimum per eius filium Iesum Christum, tanta eius et tam nova de Dei munere claritas apparebit, ut nulla remaneant vestigia vetustatis; quando quidem et corpora ad incorruptionem atque inmortalitatem novam ex vetere corruptione ac mortalitate transibunt.
4 Nam hoc de isto tempore accipere, quo regnat cum rege suo mille annis, inpudentiae nimiae mihi videtur, cum apertissime dicat: "Absterget omnem lacrimam ab oculis eorum; et mors iam non erit neque luctus neque clamor, sed nec dolor ullus."
Quis vero tam sit absurdus et obstinatissima contentione vesanus, qui audeat adfirmare in huius mortalitatis aerumnis, non dico populum sanctum, sed unumquemque sanctorum, qui hanc vel ducat vel ducturus sit vel duxerit vitam, nullas habentem lacrimas et dolores; cum potius quanto est quisque sanctior et desiderii sancti plenior, tanto sit eius in orando fletus uberior?
5 An non est vox civis supernae Hierusalem: "Factae sunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, et: Lavabo per singulas noctes lectum meum, in lacrimis meis stratum meum rigabo," et: "Gemitus meus non est absconditus a te," et: "Dolor meus renovatus est?"
Aut vero non eius filii sunt, qui ingemescunt gravati, in quo nolunt spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale hoc a vita?
6 Nonne ipsi sunt, qui primitias habentes Spiritus in semet ipsis ingemescunt, adoptionem expectantes, redemptionem corporis sui? An ipse apostolus Paulus non erat supernus Hierosolymitanus, vel non multo magis hoc erat, quando pro Israelitis carnalibus fratribus suis tristitia illi erat magna et continuus dolor cordi eius?
7 Quando autem mors non erit in ista civitate, nisi quando dicetur: "Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum."
Quod tunc utique non erit, quando dicetur: Ubi est? Nunc vero non quilibet infirmus civis illius civitatis, sed idem ipse Iohannes in epistula sua clamat: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est.
8 Et in hoc quidem libro, cuius nomen est apocalypsis, obscure multa dicuntur, ut mentem legentis exerceant, et pauca in eo sunt, ex quorum manifestatione indagentur cetera cum labore; maxime quia sic eadem multis modis repetit, ut alia atque alia dicere videatur, cum aliter atque aliter haec ipsa dicere vestigetur.
9 Verum in his verbis, ubi ait: "Absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors iam non erit neque luctus neque clamor, sed nec dolor ullus," tanta luce dicta sunt de saeculo futuro et de inmortalitate atque aeternitate sanctorum (tunc enim solum atque ibi solum ista non erunt), ut nulla debeamus in litteris sacris quaerere vel legere manifesta, si haec putaverimus obscura.
Augustinus HOME

bke1008.47v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik