monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XV <<<     >>> XVII

Augustinus, De Civitate Dei, 20, Caput XVI

1 Finito autem iudicio, quo praenuntiavit iudicandos malos, restat ut etiam de bonis dicat. Iam enim explicavit quos breviter a Domino dictum est: "Sic ibunt isti in supplicium aeternum;" sequitur ut explicet, quod etiam ibi conectitur: "Iusti autem in vitam aeternam. Et vidi", inquit, "caelum novum et terram novam. Nam primum caelum et terra recesserunt, et mare iam non est."
Isto fiet ordine, quod superius praeoccupando iam dixit, vidisse se super thronum sedentem, cuius a facie fugit caelum et terra.
2 Iudicatis quippe his, qui scripti non sunt in libro vitae, et in aeternum ignem missis (qui ignis cuius modi et in qua mundi vel rerum parte futurus sit, hominem scire arbitror neminem, nisi forte cui Spiritus divinus ostendit), tunc figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione praeteribit, sicut factum est mundanarum aquarum inundatione diluvium.
3 Illa itaque, ut dixi, conflagratione mundana elementorum corruptibilium qualitates, quae corporibus nostris corruptibilibus congruebant, ardendo penitus interibunt, atque ipsa substantia eas qualitates habebit, quae corporibus inmortalibus mirabili mutatione conveniant; ut scilicet mundus in melius innovatus apte adcommodetur hominibus etiam carne in melius innovatis.
4 Quod autem ait: "Et mare iam non est;" utrum maximo illo ardore siccetur an et ipsum vertatur in melius, non facile dixerim. Caelum quippe novum et terram novam futuram legimus, de mari autem novo aliquid me uspiam legisse non recolo; nisi quod in hoc eodem libro reperitur: "Tamquam mare vitreum simile crystallo."
Sed tunc non de isto fine saeculi loquebatur, nec proprie dixisse videtur mare, sed tamquam mare.
5 Quamvis et nunc, sicut amat prophetica locutio propriis verbis translata miscere ac sic quodam modo velare quod dicitur, potuit de illo mari dicere: "Et mare iam non est," de quo supra dixerat: "Et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant." Iam enim tunc non erit hoc saeculum vita mortalium turbulentum et procellosum, quod maris nomine figuravit.
Augustinus HOME

bke1008.47r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik