monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XIV <<<     >>> XVI

Augustinus, De Civitate Dei, 20, Caput XV

1 Sed qui sunt mortui, quos exhibuit mare, qui in eo erant? Neque enim qui in mari moriuntur, non sunt in inferno, aut corpora, eorum servantur in mari, aut, quod est absurdius, mare habebat bonos mortuos et infernus malos. Quis hoc putaverit? Sed profecto convenienter quidam hoc loco mare pro isto saeculo positum accipiunt.
2 Cum ergo et quos hic inveniet Christus in corpore constitutos simul significaret cum eis, qui resurrecturi sunt, iudicandos, etiam ipsos mortuos appellavit, et bonos, quibus dicitur: "Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo," et malos, de quibus dicitur: "Sine mortuos sepelire mortuos suos."
Possunt mortui etiam propter hoc dici, quod mortalia gerunt corpora; unde apostolus: "Corpus quidem", inquit, "mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter iustitiam," utrumque in homine vivente atque in hoc corpore constituto esse demonstrans, et corpus mortuum et spiritum vitam.
3 Nec tamen dixit corpus mortale, sed mortuum, quamvis eadem paulo post etiam mortalia corpora, sicut usitatius vocantur, appellet. Hos ergo mortuos exhibuit mare, qui in eo erant, id est, exhibuit homines hoc saeculum, quicumque in eo erant, quia nondum obierant. "Et mors et infernus", inquit, "reddiderunt mortuos, quos in se habebant."
Mare exhibuit, quia, sicut inventi sunt, adfuerunt; mors vero et infernus reddiderunt, quoniam vitae, de qua iam exierant, revocarunt.
4 Nec frustra fortasse non satis fuit ut diceret mors aut infernus, sed utrumque dictum est: mors propter bonos, qui tantummodo mortem perpeti potuerunt, non et infernum; infernus autem propter malos, qui etiam poenas apud inferos pendunt. Si enim non absurde credi videtur antiquos etiam sanctos, qui venturi Christi tenuerunt fidem, locis quidem a tormentis impiorum remotissimis, sed apud inferos fuisse, donec eos inde Christi sanguis et ad ea loca descensus erueret, profecto deinceps boni fideles effuso illo pretio iam redempti prorsus inferos nesciunt, donec etiam receptis corporibus bona recipiant, quae merentur.
5 Cum autem dixisset: "Et iudicati sunt singuli secundum facta sua," breviter subiecit, quem ad modum fuerint iudicati: "Et mors et infernus", inquit, "missi sunt in stagnum ignis," his nominibus significans diabolum, quoniam mortis est auctor infernarumque poenarum, universamque simul daemonum societatem.
6 Hoc est enim quod supra evidentius praeoccupando iam dixerat: "Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris."
Quod vero ibi obscurius adiunxerat dicens: "Quo et bestia et pseudopropheta," hic apertius: "Et qui non sunt", inquit, "inventi in libro vitae scripti, missi sunt in stagnum ignis."
Non Deum liber iste commemorat, ne oblivione fallatur; sed praedestinationem significat eorum, quibus aeterna dabitur vita.
7 Neque enim nescit eos Deus et in hoc libro legitur, ut sciat; sed potius ipsa eius praescientia de illis, quae falli non potest, liber est vitae, in quo sunt scripti, id est ante praecogniti.
Augustinus HOME

bke1008.46r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik