1 | "Et cum finiti fuerint", inquit, "mille anni, solvetur satanas de custodia sua, et exibit ad seducendas nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog, et trahet eos in bellum, quorum numerus est ut harena maris." Ad hoc ergo tunc seducet, ut in hoc bellum trahat. |
2 | Nam et antea modis quibus poterat per mala multa et varia seducebat. Exibit autem dictum est "in apertam persecutionem de latebris erumpet odiorum." Haec enim erit novissima persecutio, novissimo inminente iudicio, quam sancta ecclesia toto terrarum orbe patietur, universa scilicet civitas Christi ab universa diaboli civitate, quantacumque erit utraque super terram. |
3 | Gentes quippe istae, quas appellat Gog et Magog, non sic sunt accipiendae, tamquam sint aliqui in aliqua parte terrarum barbari constituti, sive quos quidam suspicantur Getas et Massagetas propter litteras horum nominum primas, sive aliquos alios alienigenas et a Romano iure seiunctos. |
4 | Toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum est "nationes quae sunt in quattuor angulis terrae," easque subiecit esse Gog et Magog. Quorum interpretationem nominum esse comperimus Gog tectum, Magog de tecto; tamquam domus et ipse qui procedit de domo. |
5 | Gentes ergo sunt, in quibus diabolum velut in abysso superius intellegebamus inclusum, et ipse de illis quodam modo sese efferens et procedens; ut illae sint tectum, ipse de tecto. Si autem utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas, alterum ad diabolum: et tectum ipsae sunt, quia in eis nunc includitur et quodam modo tegitur inimicus antiquus; et de tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto erupturae sunt. |
6 | Quod vero ait: "Et ascenderunt supra terrae latitudinem et cinxerunt castra sanctorum et dilectam civitatem:" non utique ad unum locum venisse vel venturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco futura sint castra sanctorum et dilecta civitas, cum haec non sit nisi Christi ecclesia toto terrarum orbe diffusa; ac per hoc ubicumque tunc erit, quae in omnibus gentibus erit, quod significatum est nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra sanctorum, ibi erit dilecta Deo civitas eius, ibi ab omnibus inimicis suis, quia et ipsi in omnibus cum illa gentibus erunt, persecutionis illius inmanitate cingetur, hoc est, in angustias tribulationis artabitur urguebitur concludetur; nec militiam suam deseret, quae vocabulo est appellata castrorum. |