1 | Deinde adiungit et dicit: "Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semet ipso, sic dedit et Filio habere vitam in semet ipso." Nondum de secunda resurrectione, id est corporum, loquitur, quae in fine futura est, sed de prima, quae nunc est. |
2 | Hanc quippe ut distingueret, ait: "Venit hora, et nunc est." Non autem ista corporum, sed animarum est. Habent enim et animae mortem suam in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt, de quibus idem Dominus ait: "Sine mortui mortuos suos sepeliant;" ut scilicet in anima mortui in corpore mortuos sepelirent. |
3 | Propter istos ergo impietate et iniquitate in anima mortuos: "Venit", inquit, "hora, et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei; et qui audierint, vivent. Qui audierint" dixit "qui oboedierint, qui crediderint et usque in finem perseveraverint". Nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum. |
4 | Omnibus enim bonum est audire vocem eius et vivere ad vitam pietatis ex impietatis morte transeundo. De qua morte ait apostolus Paulus: "Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit." Omnes itaque mortui sunt in peccatis, nemine prorsus excepto, sive originalibus sive etiam voluntate additis, vel ignorando vel sciendo nec faciendo quod iustum est; et pro omnibus mortuis vivus mortuus est unus, id est nullum habens omnino peccatum; ut, qui per remissionem peccatorum vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, ut credentes in eum, qui iustificat impium, ex impietate iustificati, tamquam ex morte vivificati, ad primam resurrectionem, quae nunc est, pertinere possemus. |
5 | Ad hanc enim primam non pertinent, nisi qui beati erunt in aeternum; ad secundam vero, de qua mox locuturus est, et beatos pertinere docebit et miseros. Ista est misericordiae, illa iudicii. Propter quod in psalmo scriptum est: "Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine." De quo iudicio consequenter adiunxit atque ait: "Et potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est." Hic ostendit, quod in ea carne veniet iudicaturus, in qua venerat iudicandus. |
6 | Ad hoc enim ait: "Quoniam filius hominis est." Ac deinde subiungens unde agimus: "Nolite", inquit, "mirari hoc, quia veniet hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii." Hoc est illud iudicium, quod paulo ante, sicut nunc, pro damnatione posuerat dicens: "Qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam," id est, pertinendo ad primam resurrectionem, qua nunc transitur a morte ad vitam, in damnationem non veniet, quam significavit appellatione iudicii, sicut etiam hoc loco, ubi ait: "Qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii," id est damnationis. |
7 | Resurgat ergo in prima, qui non vult in secunda resurrectione damnari. "Venit enim hora, et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint, vivent," id est, in damnationem non venient, quae secunda mors dicitur; in quam mortem post secundam, quae corporum futura est, resurrectionem praecipitabuntur, qui in prima, quae animarum est, non resurgunt. "Veniet enim hora (ubi non ait: Et nunc est, quia in fine erit saeculi, hoc est in ultimo et maximo iudicio Dei), quando omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius et procedent." Non dixit quem ad modum in prima: "Et qui audierint, vivent." Non enim omnes vivent, ea vita scilicet, quae, quoniam beata est, sola vita dicenda est. |
8 | Nam utique non sine qualicumque vita possent audire et de monumentis resurgente carne procedere. Quare autem non omnes vivent, in eo quod sequitur docet; "qui bona", inquit, "fecerunt, in resurrectionem vitae, hi sunt, qui vivent; qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii," hi sunt qui non vivent, quia secunda morte morientur. |
9 | Mala quippe egerunt, quoniam male vixerunt; male autem vixerunt, quia in prima, quae nunc est, animarum resurrectione non revixerunt aut in eo, quod revixerant, non in finem usque manserunt. Sicut ergo duae sunt regenerationes, de quibus iam supra locutus sum, una secundum fidem, quae nunc fit per baptismum; alia secundum carnem, quae fiet in eius incorruptione atque inmortalitate per iudicium magnum atque novissimum: ita sunt et resurrectiones duae, una prima, < quae > et nunc est et animarum est, quae venire non permittit in mortem secundam; alia secunda, quae non nunc, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, sed corporum est, quae per ultimum iudicium alios mittit in secundam mortem, alios in eam vitam, quae non habet mortem. |