1 | Ergo ipse Salvator cum obiurgaret civitates, in quibus virtutes magnas fecerat neque crediderant, et eis alienigenas anteponeret: "Verum tamen", inquit, "dico vobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis;" et paulo post alteri civitati: "Amen", inquit, "dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi" (hic evidentissime praedicat diem iudicii esse venturum); et alio loco: "Viri Ninevitae", inquit, "surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam; quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Iona hic. Regina Austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam; quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic." Duas res hoc loco discimus, et venturum esse iudicium et cum mortuorum resurrectione venturum. |
2 | De Ninevitis enim et regina Austri quando ista dicebat, de mortuis sine dubio loquebatur, quos tamen in die iudicii surrectoros esse praedixit. Nec ideo dixit "condemnabant", quia ipsi iudicabunt; sed quia ex ipsorum comparatione isti merito damnabuntur. Rursus alio loco, cum de hominum bonorum et malorum nunc permixtione, postea separatione, quae utique die iudicii futura est, loqueretur, adhibuit similitudinem de tritico seminato et superseminatis zizaniis, eamque suis exponens discipulis: "Qui seminat", inquit, "bonum semen, est filius hominis; ager autem est mundus; bonum vero semen hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt nequam; inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus; messis vero consummatio saeculi est, messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur; sic erit in consummatione saeculi. Mittet filius hominis angelos suos, et colligunt de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, et mittunt eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. |
3 | Qui habet aures, audiat." Hic iudicium quidem vel diem iudicii non nominavit, sed eum multo clarius ipsis rebus expressit et in fine saeculi futurum esse praedixit. Item discipulis suis: "Amen", inquit, "dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel." Hic discimus cum suis discipulis iudicaturum Iesum. |
4 | Unde et alibi Iudaeis dixit: "Si ego in Beelzebub eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri." Nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo iudicaturos putare debemus. |
5 | Duodenario quippe numero universa quaedam significata est iudicantium multitudo propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque universitas; quae duae partes, id est tria et quattuor, altera per alteram multiplicatae duodecim faciunt, nam et quattuor ter et tria quater duodecim sunt, et si qua alia huius duodenarii numeri, quae ad hoc valeat, ratio reperitur. |
6 | Alioquin, quoniam in locum Iudae traditoris apostolum Matthiam legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus omnibus illis laboravit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit; qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere demonstrat, cum dicit: "Nescitis quia angelos iudicabimus?" De ipsis quoque iudicandis in hoc numero duodenario similis causa est. |
7 | Non enim quia dictum est: "Iudicantes duodecim tribus Israel," tribus Levi, quae tertia decima est, ab eis iudicanda non erit, aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt. Quod autem ait: "In regeneratione", procul dubio mortuorum resurrectionem nomine voluit regenerationis intellegi. |
8 | Sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quem ad modum est anima nostra regenerata per fidem. Multa praetereo, quae de ultimo iudicio ita dici videntur, ut diligenter considerata reperiantur ambigua vel magis ad aliud pertinentia, sive scilicet ad eum Salvatoris adventum, quo per totum hoc tempus in ecclesia sua venit, hoc est in membris suis, particulatim atque paulatim, quoniam tota corpus est eius; sive ad excidium terrenae Hierusalem; quia et de illo cum loquitur, plerumque sic loquitur, tamquam de fine saeculi atque illo die iudicii novissimo et magno loquatur; ita ut dinosci non possit omnino, nisi ea, quae apud tres evangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam de hac re similiter dicta sunt, inter se omnia conferantur. |
9 | Quaedam quippe alter obscurius, alter explicat planius, ut ea, quae ad unam rem pertinentia dicuntur, appareat unde dicantur. Quod facere utcumque curavi in quadam epistula, quam rescripsi ad beatae memoriae virum Hesychium, Salonitanae urbis episcopum, cuius epistulae titulus est: De fine saeculi. Proinde iam illud hic dicam, quod in evangelio secundum Matthaeum de separatione bonorum et malorum legitur per iudicium praesentissimum atque novissimum Christi. "Cum autem venierit", inquit, "filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; < infirmus, et visitastis me; > in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus; sitientem, et dedimus potum? Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus te? Aut quando te vidimus infirmum aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens rex dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet", inquit, "et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est zabulo et angelis eius." Deinde similiter etiam his enumerat, quod illa non fecerint, quae dextros fecisse memorauit. |
10 | Similiterque interrogantibus, quando eum viderint in horum indigentia constitutum: quod minimis suis non factum est, sibi factum non fuisse respondet; sermonemque concludens: "Et ibunt", inquit, "hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam." Iohannes vero evangelista apertissime narrat eum in resurrectione mortuorum futurum praedixisse iudicium. |
11 | Cum enim dixisset: "Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum; protinus addidit: Amen, amen dico vobis, quia, qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam." Ecce hic dixit fideles suos in iudicium non venire. |
12 | Quo modo ergo per iudicium separabuntur a malis et ad eius dexteram stabunt, nisi quia hoc loco iudicium pro damnatione posuit? In tale quippe iudicium non venient, qui audiunt verbum eius et credunt ei, qui misit illum. |